Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero, operum variae species cum turribus ferratis admovebantur, quorum in verticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant.

Et albescente iam die, ferrea munimenta membrorum caelum omne subtexunt, densetaeque[*](densetaeque, Cornelissen; densataeque, G, Bentley; densetaequeacie, C. F. W. Müller; tensitate quae, V.) acies non inordinatim ut antea, sed tubarum sonitu leni

v1.p.504
ductante, nullis procursantibus incedebant, machinarum operti tegminibus, cratesque vimineas praetendentes.

Cumque propinquantes ad coniectum venere telorum, oppositis scutis, Persae pedites sagittas tormentis excussas e muris aegrius evitantes laxaverant[*](laxaverant, suggested by Claark, c.c.; laxarunt, V.) aciem, nullo paene iaculi genere in vanum cadente; etiam cataphracti hebetati et cedentes animos auxere nostrorum.

Tamen quia hostiles ballistae ferratis impositae turribus, in humiliora ex supernis valentes, ut loco dispari ita eventu dissimili, nostra[*](nostros, Mommsen.) multo cruore foedabant, ingruente iam vespera, cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.