Res Gestae
Ammianus Marcellinus
Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).
Inter haec Galli morarum impatientes, securibus gladiisque succincti, patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et inluni,[*](inluni, edd. before Lind.; interlunio, Corn.; interluni, V.) orantes caeleste praesidium, ut propitium adesset et libens. Atque ipsum spiritum reprimentes, cum prope venissent, conferti valido cursu, quibusdam stationariis interfectis, exteriores castrorum vigiles (ut in nullo tali metu) sopitos obtruncant, et[*](obtruncantet, Her.; obstrunccatis, V.2 ) supervenire ipsi regiae (si prosperior iuvisset eventus) occulte meditabantur.
Verum audito licet levi reptantium[*](leui reptantium, Haupt; reue temp dentium, V.) sonitu, gemituque caesorum, discusso somno excitatis multis et ad arma pro se quoque clamitante, steterunt milites vestigiis fixis, progredi ultra non ausi; nec enim cautum deinde videbatur,[*](videbatur, added by Clark.) expergefactis quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium catervae Persarum in proelia venirent accensae.
Contra Galli corporum robore, audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes
Et resultantibus e civitate lituis multis, portae panduntur, recepturae nostros si pervenire illuc usque valuissent, tormentorumque machinae stridebant sine iaculatione ulla telorum, ut stationibus praesidentes, post interemptos socios, quae pone[*](quae, added by Her., Novák.) agerentur ignari, urbis oppositi moenibus nudarent intuta[*](intuta et, added by Novak.) et porta[*](porta, Clark; in aperta, Novák; mizperta, V.) viri fortes susciperentur innoxii.