Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis, ancilla, quae domina dictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu, exemplum ferens ad Arbetionem noctis prima quiete confugit, avideque suscepta, chartulam prodidit.

Hocque indicio ille confisus, ut erat ad criminandum aptissimus, principi detulit, atque ex usu, nec mora ulla negotio tributa nec quiete, Barbatio epistulam suscepisse confessus, et mulier scripsisse documento convicta non levi, cervicibus interiere praecisis.

Hisque punitis, quaestiones longe serpebant, vexatique multi nocentes sunt et innocentissimi.[*](innocentissimi, Damsté, c.c.; innocentes, V; Fletcher would delete aunt, or write n. simul et innocentes. ) Inter quos etiam

v1.p.420
Valentinus ex primicerio protectorum tribunus, ut conscius inter complures alios tortus aliquotiens supervixit, penitus quid erat gestum ignorans. Ideoque ad iniuriae periculique compensationem, ducis in Illyrico meruit potestatem.

Erat autem idem Barbatio subagrestis, arrogantisque propositi, ea re multis exosus, quod et dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus, et post eius excessum, nobilioris militiae fastu elatus, in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat, crebroque detestantibus bonis, sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva.

Ignorans profecto veteris[*](ueteris, Cornelissen, Schneider; uetus, V.) Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenem sectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens, ei saepe mandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur, vitae potestatem et necis in acie linguae portantem.

Ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia, quorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum.

Linquentes orientem anseres ob calorem, plagamque petentes occiduam, cum montem penetrare coeperint Taurum, aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem, eisdemque collibus agiliore volatu

v1.p.422
transcursis, proiciunt calculos, atque ita securius pergunt.