Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur impensa, Orientis fortuna periculorum terribiles tubas reflabat. Rex enim Persidis, ferarum gentium quas placarat adiumentis accinctus, augendique regni cupiditate supra homines flagrans, arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens, et superstitiones[*](superstitiones, Her.; praesciones, Gronov; praestionis, V.) omnes consulens de futuris; hisque satis collectis, pervadere cuncta prima verni temperie cogitabat.

Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent, omnesque suspensos adventantium calamitatum complicaret magna formido, comitatensis fabrica eandem incudem (ut dicitur) diu noctuque tundendo, ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Ursicinum, velut vultus Gorgonei torvitatem, haec saepe taliaque replicans, quod interempto Silvano, quasi paenuria meliorum, ad tuendas partes eoas denuo missus, altius anhelabat.

Hac autem assentandi nimia foeditate, mercari complures nitebantur Eusebi favorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem (si vere dici debeat) multa Constantius posuit,[*](posuit, Damsté; potuit, V.)

v1.p.424
ante dicti magistri equitum salutem acriter impugnantis ratione bifaria, quod omnium solus nec opes[*](hopes, Her.; opis, G; opus, V.) eius augebat,[*](augebat, Her.; agebat, V.) ut ceteri, et domo sua non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat.

Qui ut coluber copia virus exuberans, natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium, excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris, gracilitate vocis semper puerilis et blandae, apud principis aures nimium patulas, existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent. Et brevi iussa fecerunt.

Horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patris fratrisque dissimilis, memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit, tamen receptissima inclaruit lege, qua minaciter interdixerat ne intra terminos iuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum; quod ni contigisset, quis eorum ferret examina, quorum raritas[*](raritas, Boxh.; paritas, V.) difficile toleratur?

Actum est tamen cautius, ne (ut fingebat) rursus accitus idem Ursicinus, metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.

Haec operientibus illis, et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud Samosatam, Commageni

v1.p.426
quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus, repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis.[*](certis, Val.; contextis, Petschenig; concertis, V.) Quos docebit orationis progrediens textus.