Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Victor terra marique Constantius, semper Augustus, fratri meo Sapori regi salutem plurimam dico.

Sospitati quidem tuae gratulor ut futurus (si velis,) amicus, cupiditatem vero semper indeflexam fusiusque vagantem, vehementer insimulo.

Mesopotamiam poscis ut tuam, perindeque Armeniam, et suades integro corpori adimere membra quaedam, ut salus eius deinceps locetur in solido, quod infindendum[*](infidendeum, Damsté, cf. Val. Flacc. i. 687; infringendum, Haupt; in fundendum, V.) est potius quam ulla consensione firmandum. Accipe igitur veritatem, non obtectam praestigiis, sed perspicuam, nullisque minis inanibus perterrendam.

Praefectus praetorio meus, opinatus aggredi negotium publicae utilitati conducens, cum duce tuo per quosdam ignobiles, me inconsulto, sermones conseruit super pace. Non refutamus hanc nec repellimus: adsit modo cum decore et honestate, nihil pudori nostro praereptura vel maiestati.