Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Est enim absonum et insipiens nunc cum[*](nunc cum, Clark; cum, Es2 BG; nam, Bentley; num, V.) gestarum rerum ordines (placatae sint aurae invidiae!) nobis multipliciter

v1.p.338
illuxerunt, cum deletis tyrannis, totus orbis Romanus nobis obtemperat, ea prodere, quae contrusi[*](contrusi, Bentley, Haupt; contra si, V.) in orientales angustias, diu servavimus inlibata.

Cessent autem quaeso formidines, quae nobis intentantur ex more, cum ambigi nequeat, non inertia nos sed modestia, pugnas interdum excepisse potius quam intulisse, et nostra quotiens lacessimur, fortissimo bonae conscientiae[*](boneconscientiae, Novák, cf. xvi. 7, 7, etc.; benevolentiae, V.) spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes, in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam.

Hanc legationem nullo impetrato remissam,— nec enim effrenatae regis cupiditati responderi amplius quicquam potuit—post paucissimos dies secutus est Prosper comes et Spectatus tribunus, et notarius itemque Eustathius, Musoniano suggerente philosophus, ut opifex suadendi; imperatoris scripta perferentes et munera, enisuri apparatum interim Saporis arte quadam suspendere, ne[*](ne, added by Clark; ut, BG; dum, Bentley; V omits.) supra humanum modum provinciae munirentur arctoae.

v1.p.340