Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam, semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris, hocque bestias factitare: quae cum advertant cur maximo opere capiantur, illud propria sponte amittunt, ut vivere deinde possint impavidae.

Id sane pronuntio, quod si haec mea legatio redierit irrita, post tempus

v1.p.336
hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante, venire, quoad ratio siverit, festinabo.”

His litteris diu libratis, recto pectore (quod dicitur) considerateque responsum est, hoc modo: