Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Haec sollicite perpensantem, hostilis aggreditur multitudo, oppidi capiundi spe in maius accensa, ideo confidenter quod ei nec scutarios adesse prodentibus perfugis didicerant nec gentiles, per municipia distributos, ut commodius vescerentur quam antea.[*](quam antea (without lac.), Heraeus; cum autem (lac. 42 letters) clausa, V.)

Clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata, ipse cum armatis die noctuque inter propugnacula visebatur et pinnas, ira exundante substridens, cum erumpere saepe conatus, paucitate praesentis manus impediretur. Post tricesimum denique diem, abiere barbari tristes, inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.

Et[*](et, V (Pet. defends); set, Clark; at, Lind.) (quod indignitati rerum est assignandum) periclitanti Caesari distulit suppetias ferre Marcellus, magister equitum agens in stationibus proximis, cum etiam si civitas absque principe vexaretur, opposita multitudine malis obsidionalibus expediri deberet.