Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Nullo itaque post haec repugnante, ad recuperandam ire placuit Agrippinam, ante Caesaris in Gallias adventum excisam, per quos tractus nec civitas ulla visitur nec castellum, nisi quod apud Confluentes, locum ita cognominatum, ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum oppidum est et una prope ipsam Coloniam turris.

Igitur Agrippinam ingressus, non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore mitescente perterritis, pacem firmaret rei publicae interim profuturam, et urbem reciperet munitissimam.

Quibus vincendi primitiis laetus, per Treveros hiematurus, apud Senonas oppidum tune opportunum abscessit. Ubi bellorum inundantium molem umeris suis (quod dicitur) vehens, scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis reducerentur ad loca suspecta, et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret, ac provideret ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.

v1.p.212