Res Gestae

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus. Ammianus Marcellinus, with an English translation, Vols. I-III. Rolfe, John C., editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; W. Heinemann, 1935-1940 (printing).

Hoc metu solutus, efficacissimus Caesar providebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet brevis, ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes

v1.p.214
inopia terrae, saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua suggerebant.

Verum hoc quoque diligentia curate pervigili, affusa laetiore spe prosperorum, sublate animo ad exsequanda plurima consurgebat.

Primum igitur factuque difficile, temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit, tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris Lycurgi (id est axibus) Romam translatas, diuque observatas et senescentes, paulatim reparavit Sulla dictator, reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit.