Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Si uideris mulierem ad concupiscendum eam, intrauit mors per fenestram; si uideris possessionem minoris aut uiduae et concupieris diripere eam, intrauit mors per fenestram; si uideris aliena

monilia aurum argentum et concupieris ut extorqueas, intrauit mors per fenestram. claude ergo hanc fenestram, qua uideris alienae mulieris pulchritudinem, ne mors possit intrare; oculi tui non uideant alienam, ne lingua peruersum loquatur. tuam ergo fenestram claude, ne morti pateat intranti. sed etiam alienam fenestram caue; a fenestra enim domus suae intrat fornicaria.

a fenestra sua intrat, tum intrat, cum aliquem petulantis oculi temptat lasciuia. exclude igitur hanc fenestram uerbi ostio, ne capiaris oculis meretricis et abripiaris palpebris. sed non una est fenestra, per quam mors consueuit intrare. est et fenestra uerborum, per quam sermones commeant meretricis. et ideo te ab aliena uxore custodi, ne te sermonibus gratiosis adoriatur; a fenestra enim domus suae intrat.

intrat mors per oscula, et ideo caue, ne te laqueis labiorum suorum alliget. intrat mors, si te [*]( 6 cf. Ps. 54. 10 7 cf. Hier. 9, 21 8 cf. Matth. 5, 28 13 cf. Prou. 23.33 15 cf. Prou. 7, 6 1S cf. Col. 4, 3 21 cf. Prou. 7. 5—6 23 cf. Prou. 7. 21 ) [*](def. A) [*]( 1 oculos tuos ab his av meliores G 2 monilia — p. 101, 3 in his uelut desunt in A. munilia G 5 pulcritudo MN 7 oculorum- 9 fenestram om. Mm1NT tuas Mm2NT 8 concupiscendam Gm10 9 possessiones M 10 eripere Ga intrabit M per fenestras M. om. N. add. oculorum tuorum Mm2 11 munilia G aurum argentum om. N intrabit M 12 qua RNm2 quam NmlTml cum GMOPaV antequam Tm2 uides Nm2RM2 13 pulcritudinem 31 non] ne a 14 aliena MNORa nec MM2a 15 morte PmlRml 16 tum intrat] cum intrat MT, om. GNOPav, add. per cogitationem. sed del. M 18 ocio O nec Gv arripiaris Oa palpebris] add. eius Gv 19 non] add. uia N est una Gav per quam — uerborum om. N quem Pm1 22alt. intrat—23 alliget om. N 2slabiorum tuorum laqueis 0 tuorum coll. pratkr Pm2, a sij add. Ioquax Gm2T te si M meretrix te av )

99
meretrix osculetur, intrat mors, si cito adquiescas loquenti. intrat mors, si loquaris, intrat mors, si multum loquaris — multiloquio enim peccatum incurritur —, intrat mors etiam si non loquaris et Christum timeas confiteri — ore enim confessio fit ad salutem —, intrat mors etiam per cauernas aurium et ideo aures spinis sunt saepiendae, ut inlecebras meretricii sermonis excludas. haec moralia.