Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

qui igitur in Christo est, quomodo potest uanitates aspicere, cum Christus in carne sua omnes mundi huius crucifixerit uanitates? auertamus igitur oculos nostros a uanitatibus, ne, quod oculus uiderit, animus concupiscat; mystica enim differamus interim. utinam hac interpretatione possimus reuocare ad diuersa circensium ludorum atque theatralium spectacula festinantes! uanitas est illa quam cernis. pantomimum aspicis, uanitas est; luctatores aspicis, uanitas est.

quia cernis eos de uiridibus frondibus luctantes habere coronas; illi enim ueri sunt luctatores, qui aduersum huius saeculi luctantur inlecebras et non capit oculos suos palaestra membrorum. equos currentes aspicis, uanitas est, quia uane currunt qui ascendentem saluare non possunt. denique recursus ipse te doceat, quia uane currunt qui non directum conficiunt iter, obliuiscentes superiora et ea quae posteriora sunt adpetentes.

Ante nos est Christus, ante nos brauium eius, ad quod peruenit qui non in incertum cucurrit nec reuocauit cursum suum, sed incitauit. ad hunc dirige oculos tuos, auerte ab spectaculis, auerte ab omni saeculari pompa. sicubi populares cognoueris plausus, auerte [*]( 1 I Cor. 14, 15 7*Ps. 118, 37 22 ci. Phil. 3-13 25 cf. I Cor. 9, 26 ) [*]( 1 et om. 0 2 et mente psallam 0 3 aspernetur Gav auaritia R 5 pecuniae N auri uel argenti GMm2 7 dicens] add. \\ G uanitatem GMNOav, ef. p. 79,19 9 dei est MN non aspieit—10 uanitates otn. N 11 auertamur G 12 oculus] oculos AJlml 15 qua G 16 mimum (in mg. m2 uel pantomimum) G quando mimum 0 17 uiridis GPmlR uiridi av frondibus om. Gmlav luetantes corona (om. habere) Gmlav eos luctautes de putridis frondibus 0 18 sunt ueri 0 sint MmlT aduersus NOPRT 19 et non] nec MNT non GOav capat G capiat Mm20Tm2av suos Pm2 tuos eel. av 20 ascendentes MNT 21 docet MNOmlT 24 eius] est N 26 adhuc GMm1Pm1R ad hoc Pm2 ab] a AGv 27 secalarium O ) [*]( LXII Ambevs.Pars. 5 Petschenig. ) [*]( 7 )

98
ab his oculos tuos, inflecte, deprime et serua eos, ut erigas melioribus.

erige ad caelum; uel nocte stellarum monilia, orbem lunae decorum, uel die solem aspic-e. specta mare, terram circumspice, ut opere facta diuino omnis creatura te pascat. quae formarum gratia in ipsis bestiis, quantus decor in hominibus, quanta in auibus pulchritudo ! haec intuere, et non uidebis iniquitatem et contradictionem in ciuitate; haec uide, et non introibit mors per fenestras oculorum tuorum.