Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ipse quoque iunior fratribus cum patris oues pasceret tamquam uili ablegatus obsequio, non oblatus est sacerdoti, quasi indignus qui ungeretur in regnum, sed a sacerdote quaesitus et accersitus a pascuis praerogatiuam regiae unctionis accepit. postea quoque progressus ad bellum, cum Golias totum populum Iudaeorum corporis sui mole despiciens singulari certamine prouocaret. timentibus ceteris poposcit a rege, ut congrediendi sibi permitteret facultatem.

ne tum quidem tanto certammi habiiis aestimatus est. rege dicente: non potes ire ad allophylum et pugnare cum eo, quoniam tu puer es et ille uir bellator est a iuuentute sua. neque esset admissus, nisi fecisset fidem, quod in sua adulescentia leonem suis manibus strangula.tum extractis raptae ouis cruribus peremisset.

ipse etiam desectus allophylo, quod aduersus armatum proeliatorem cum uirga et lapidibus processisset. rettulit non uiribus? se fretum esse, non armis. sed in nomine domini confidentem ad proelium esse progressum, ut lacessitae plebis auferret obprobrium. hic ergo iuuenis atque despectus strauit allophylum potitusque uictoria in decem milibus iuuencularum psallentium testimonio triumphauit. [*]( 5*Ps. 118, 141 8 cf. I Reg. 16, 11 sqq. 16*1 Reg. 17,33 19 cf. I Reg. 17, 34—18, 6 26 cf. I Reg. 18, 7 ) [*]( 1 populo M 3 uendicaret Ma 4 curroque ARml sumiiusso AGOR 5 iunior AGNOv iuueuis a 8 ipse] add. Dauid v quoquej add. dauid 0 9oblegatus APmlR obligatus Pm2 oblatus] oblitus APmlR a sacerdote Rm2 10 ungneretur ANOR 11 acersitus AfanlR arcersitus a 12 qum Prnl. goliab Gm2 13 singuli certamene Rml 14 a rege] agere M lo ne tum A nee tum 0 netdum R necdum eet. av existimatus Otnl 19 adolescentia eodd. praeter P, av 20 transgulatum O 21 dispeetus NP. wid. ab av 22 retulit codii. praeter Pm2, av 25 dispectus NPml 26 uictoriam APmlRml decim ARml )

410