Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

suasionis agnoscimus, per coccum uel cupiditatis ardorem, qui scintillet in animis audientium, uel indicium passionis. unde et alibi ait sponsa: labia eius lilia distillantia myrram penam. per myrram enim passionis unguentum et resurrectionis gratia declaratur, quae rediuiuum uitae odorem suscitatis mortuorum uisceribus infundit. merito igitur alloquii eius accipiens suauitatem exclamans sponsa testatur: fauces eius dulcedines et totus desiderium.

Sequitur: iuuenis ego sum et despectus ; iustification est tuas non sum oblitus. multorum sanctorum, qui a prima adulescentia exerciti sunt. duris laboribus potest hic uersiculus conuenire. nam et Ioseph.

cum a fratribus in Aegyptum uenderetur, iunior erat et despectus, qui ad seruitutis iniuriam uendebatur. et postea, cum [*](l*Soph. 1,12 5*Cant. 4,3 8 cf. Ex. 25, 4 etc. Ioseph. Antiqu. Iud. III 8 15*Caat. 5,13 19*Cant.5, 16 21*Ps. 118,141 ) [*]( ) [*](3 dereliquid Oml 4 ne T eloqaium 0 6 labia tua ante sicut tr. P 7 sangninis ORml 8 exhodo P conlatum codd. a 9 sed] qui Pm2 Rm2 elementis constat 0 10 figuras Rml 11 aerem, maria] aeris materiam AGMN Pm1T omnes ex omce Rm2 12 effectis GMPmlB pemasionis A 14 scintillat MNPa audientum M indicio Pml 15 lilia] labia 0 myrra plena GMPR 18 infudit P 20 dulcedinis MN 21 Sequitur om. a, add. uersus Rm2 quintas AG V NPR sum ego AGv deprecatus Mtnl 22 multis υ 23 adolescentia AGMOPm2 Rav exercitati av 25 fratribos] add. iunior NOPRa 26 dispectus AGmlN Pml Rml )

409
productus e carcere praepositus Aegypto populis frumenta diuideret, fratribus uicem iniuriae non referret, sed refuso pretio alimenta donaret, senilem patris a fame atque ieiunio uindicaret aetatem curruque submisso obuius et famulantibus ceteris amplae potestatis insignibus adoraret, iure dicebat: iuuenior ego sum et despectus; iustificationes tuas non sum oblitus.