Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Gerebat enim typum eius qui quasi despectus uenturus esset in terras et sine legato, sine adiutore, sine nuntio totum populum mundi huius crucis suae proelio liberaret, cui adplauderent animae sanctorum per baptismatis sacramenta renouatae, quod

uerum illum Golian reuelatum nobis ac proditum uerbi sui gladio trucidasset. iacet igitur uerus Golias humilitate filii dei stratus, amisit caput, quod in multas artes uertebat et fraudes. psallunt securae iam animae, quae ante peccatorum suorum tormenta deflebant. dicunt tympanis, hoc est corporibus suis peccato mortuis resultantes:

Saul triumphauit in milibus, Dauid in decem milibus. rex ille durus indignatur et irascitur diabolus, eo quod canerent iuuenculae quia duritiae filius paucos decepit, Christus totum mundum redemit. dicit ergo Christus natus ex uirgine: iuuenis ego sum et despectus; iustificationes tuas non sum oblitus.