Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Mundus in maligno positus est, ut dixit Iohannes. ergo et saeculum in maligno est, mundus plenus peccati. consummauerat malitiam suam mundus, sicut consummauerat Saul, cuius uidens consummatam malitiam Ionathan filius in Dauid prophetam eidem nuntiauit, ut declinaret et fugeret. est ergo consummatio malitiae consummatio peccatorum. uenit agnus

dei qui tollit peccatum mundi aui est Christus Iesus, finis legis, principium et finis et remissio peccatorum. hunc [*]( 2 Matth. 28,20 12*1 Cor. 15,22—24 22 I Ioh. 5,19 25 cf. I Reg. 2U 27 loh. 1, 29 29 cf. Rom. 10, 4. Apoc. 1, 8. Enh. 1. 7 ) [*](deftA) [*]( 2 sum] add. omnibus diebus a 4 Christus] add. est M alt. autem om-P 5 et om.GMOv resurrectio] add. est GOv 9 ueniant N perueniat OR 10 pr. et om.N alt. legimus om.O 14 commutatio Ma 16 hii GMOPml his R ii v 18 dum] cum MNOab 23 et om.R 25 malitiam consummatam 0 malitiam] pergitA ionatham 0 Ionathas av in om.AR 26 prophetae AR (-ae in ras ) idem A 27 uenit-29 peccatorum om.N 28 tulit OMPTav peecata AmlGMTa )

279
finem consummationis propheta uidit in spiritu, qui consummatum saeculi aboleret errorem, uidit sanguine eius diuersa omnium peccata mundari. bene ergo dixit: omnis consummationis uidi finem, hoc est: uidi consummati adulterii remissorem, uidi consummatae luxuriae atque lasciuiae, consummatae crudelitatis atque saeuitiae, omnis postremo flagitii per crucem suam delicta donantem.