Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Est etiam consummata uirtus et consummata sapientia, consummata iustitia, sed habet finem. finis uirtutum omnium Christus, qui finis est legis ad iustitiam omni credenti. uides quia finis est fidei. bene ergo ait: omnis consummationis uidi finem.

Nunc, quia consummationis finem agnouimus, agnoscamus quid sit: latum mandatum tuum ualde. legimus quod angusta sit porta, per quam ingrediantur qui aeternae uitae fructum adipiscuntur. rara enim uirtus, difficilis passionum tolerantia, plures qui saeculi huius spatiosa sectentur, qui dicant: angusta et arta nobis est uia quae ad deum ducit; conterimur in illa, relinquamus eam.