Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

est Christus ad iustitiam omni credenti. habes scriptum: ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem saeculi. consummatio ergo saeculi finis saeculi est, finis autem omnium Christus. consummationes autem multae. est consummatio, quando et resurrectio ad salutem; consummatum quoque opus dicitur perfectum opus; consummata malitia dicitur, id est plena, cui nihil desit ad studium et artem nocendi; est consummatio hominis et multae consummationes, donec ad perfectum ueniat.

Legimus ergo et consummationem saeculi, legimus et finem. de consummatione saeculi supra posuimus exemplum, quam sequitur resurrectio; sicut enim i m in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. post resurrectionem consummatio, unusquisque autem in suo ordine; primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in aduentum eius crediderunt, deinde finis, cum tradiderit regnum deo et patri, dum euacuauerit omnem principatum et potestatem. ergo consummationem saeculi sequitur finis iuxta apostolum; unde colligitur, quod sequatur finis omnem consummationem.