De Fuga Saeculi
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Quis ergo non fugiat malitiae locum, officinam iuprobitatis, quae interire nesciat? denique non otiose signum positum est supra Cain, ne quis eum occideret, ut significaretur quod non extinguatur et auferatur a terris malitia. timebat Cain, [*]( c ) ne occideretur, quia fugere nesciebat. augetur enim et cumulatur ipso usu malitia et est sine moderatione, sine fine, dolo et fraude decernens, quae factis suis proditur et sanguine peremptorum, sicut et Cain proditus est. uersatur itaque in terris malitia atque istic errat, et ideo rogamus uoluntatem dei fieri in terris sicut et in caelis, ut et hic sit innocentia. itaque malitia, quoniam illic locum non habet, hic circuit, [*]( D ) hic saeuit seque effundit, non mundano illo mersa diluuio, non Sodomitano exusta incendio. denique grauius postea in seminariis pullulauit usque in ipsum parricidales ac sacrilegas iniciens manus uniuersorum auctorem salutis. lex factum damnat, non aufert malitiam. ipse dominus Iesus peccatum damnauit, auctorem eius distulit, ut esset per quem iusti probarentur. etenim quia malum deus non fecit et nequitia diaboli inseruit, uindictam deus distulit, ut ab his ipsis quos [*]( E ) [*]( 2 Luc. 12, 21 5 Gen. 4, 15 7 Gen. 4, 14 12 Matth. 6. 10 18 Augustinus contra duas epist. Pelag. IIII 11, 30 (leI factum... malitiam) ) [*]( 1 solus Å (s. tn2 ł\' solidus) PC\'Cx solidus m2 ex solus C est s. u. m2 C 4 officinA A (t na m2 8. nã) SI (à. ex a m3) 7 a A (e. m2 x e) 0 (ex ae) N\' de T e P (m2 ex a) cet. 8 quit P (ę. extra u. m2) comulatur d (v 8. o) 9 malitia Å (ł\' ię m2 8. ia) et A (s. lineala eras.) 10 et alt. om. P 12 istic erat (om. atque) น\' (exp. m. ant.) atque istic errat om. นxE errat C\' et (r pr. 8. u.) T erat cet. 14 itaque illic Å (illic 8. u. m2) T (illic eras) malitia ê น illic Å (exp. m,2, 8. iam m2) illic iam N et (illic 8. u.) T 15 seque PC\'Cx seseque  (se pro 8. U. m2) น\' (se pr. 8. u.) cet. fundit P infandit N 16 sodomitano P 19 dampnat AO et (p 8. u, m3) น\' 20 donauit T (o eras. et 8. ip) eet. damnauit mg. ed. Paris. a. 1569 21 probarentur Å (b ex p) set ex et น m3 น\'m2 sed น\'E 22 his deel. m3 A, om. NT )
exercentur ergo decepti, ut et pretium luant facilitatis et sumant studia uirtutis, industriam cautionis. unde ait: estote astuti ut serpentes. quare sicut serpentes? ut et ille spolietur suo et qui alios exuere uoluit amittat quae sunt ipsius non uenena, sed merita naturae. denique deicitur ille, cum tu ascenderis. scriptum est enim: uidebam Satanan sicut fulgur cadentem de caelo. non fulgur inquit, sed sicut fulgur, quia suum lumen amisit, [*]( F ) quod habebat, antequam tibi tuum lumen uellet auferre. uerum forte dicas quae de saluatore legimus quia sicut fulgur coruscans desub caelo ita erit et aduentus filii hominis. bene et hic sicut fulgur, quia supra fulgur. denique fulgur desub caelo, lumen autem uerum supra caelum. ergo Satanas sicut fulgur, quia amisit quod habuit: tu autem recepisti quod amiseras.