De Fuga Saeculi

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Est igitur non mediocris causa cur hinc fugere debeamus, E ut perueniamus a malis ad bona, ab incertis ad fidelia et F plena ueritatis, a morte ad uitam. ipse quoque dominus dicendo: posui ante te bonum et malum, uitam et mortem demonstrauit quia bonum uita est, sed aeterna. si enim haec obnoxia saeculo atque eius malignitati, utique illa est bona, quae non corrumpitur et mutatur, quae nullo uitio degenerat, quae uirtute adquiritur. fugiamus ergo malitiam saeculi huius, in quo dies ipsi inquit mali sunt, et fugiamus inpigre. ideoque Esaias clamat: conualescite manus remissae et genua dissoluta, id est non corporis, sed animae genua conualescite, ut directum ad caeli altissima mentis uestigium possit adtolli, ut sit ductus solidior, uita maturior, gratia\' [*]( 433 A ) plenior, prudentia circumspectior.

hoc est enim fugere, scire quo tendas, ableuare se a saeculo, ableuare a corpore, ne iterum frustra se aliquis extollat, et inflata mente carnis suae non teneant caput, et dicatur de his: fugerunt e t non uiderunt. sed hoc est fugere hinc, mori elementis istius mundi, abscondere uitam in deo, declinare corruptiones, non attaminare cupiditates, nescire quae sint mundi istius. qui nobis uarios iniungit dolores, exinanit cum repleuerit, cum exinaniuerit replet. et haec omnia inania et uacua, in quibus [*]( B ) [*]( 4 Deut. 30, 15 9 Ephes. 5, 16 10 Esai. 35, 3 17 lob 9, 25 19 Coloae. 3, 3 ) [*]( 8 huius น\' (m2 in raB.) eius Aน 9 ipsi dies N\'. 12 conualescite Å (ł scit m2 a. scite) 13 ductus CC\' actus T (a ex du) fructus N\' (m2 in ras.) doctus cet. 14 eat del. m2 A, post fugere transponit T 15 saeculo ablenare se A (se a. u. m2) NT 16 et del. m2 A, 8. u. T inflata A (inftflmata m2, ma 8. ų.) P (inflAti m2) นนCxE inflatus CC\' et (tus ex ta m2) น\' inflammata (exp. et a. inflati) T mente CNT mentis A (t te m2 8. tis) P (mente m2) C\'Cx 17 non CC\'นxE et non AนCxD et (eras. et) Pน" T teneant D (n alt. eras.) teneat A m2 CC\'NT capud Aน 19 dolo A (et add. extra u. et dno a. dolo m2) dno T et declinare ND et (& eras.) T 20 sunt CC\'C"นxE istius mundi CT 21 iniungit C\' gignit A (gign in ras. m. ant., fuit ninguit; 8. m2 ł ninguit) P (ex ningit) C (m2 ex ninguit) นxET ninguit W. et (t eras., 8. tll. ant. gignit? น\' inriguit Cx exinanit P ) [*]( XXXII. Ambr, pari 2. ) [*]( 13 )

194
nullus solidus est fructus. mortuus est diues et nihil habet, quia non est in deum diues, et ideo insipiens, quia sapientia cultura est dei, abstinere autem a malis disciplina est.