De Fuga Saeculi

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

non ergo erubescamus fugere; gloriosa enim haec [*]( B ) fuga est fugere a facie peccati. sic fugit Iacob matre suadente; dixit enim Rebecca: exsurgens fuge in Mesopotamiam. sic fugit et Moyses a facie regis Pharao, ne eum aula regia coinquinaret, ne inretiret potentia. denique pretiosius Aegypti diuitiis aestimauit obprobrium Christi. sic fugit etiam Dauid a facie regis Saul, a facie Abessalom. denique fugiens addebat incrementa pietatis. qui et insidiatori pepercit et parricidae salutem rogauit. sic fugit populus Hebraeorum, ut fides eius et uita inter fluctus sibi aperiret uiam. fuga illa erat trames [*](C ) innocentiae, uirtutis uia, pietatis adsumptio. audeo dicere [*]( 11 Luc. 19, 17 13 Matth. 5, 17 17 Gen. 27, 43 18 Eiod. 2, 15 20 Reg. I 19, 18 II 15, 14 23 Eiod. 14, 5 ) [*]( 2 qui fugit s. V. m2 A 3 thesauri libri 9 confugiamus VNDT 10 feneratori libri 12 supra .APCCx super cet. sex ed. Rom. quinque libri (Y fuit in archetypo) 13 soluere legem AN\'T legem soluere cet. 14 adimplere A (ad 8. V. m2) P\'T 15 ergo] enim A (s. m2 t ergo) PCx 16 fugere (re 8. u. m2) AC fuge PC matre sua dicente N\' 17 mesopotamifi A (ft m2 ex a) 18 farao A (e. v. m2 i nis) PVfi pharaonis CIPT 20 aestimauit A (-ret corr. m. ant.) 21 abessalom P abessalon AVC et eras. (8. m2 absalo) C absalon น et 9t\' (ex abessalom) cet. 23 rogauit A (s. m2 i inrogauit) irrogauit T (ir eras.) fugit et VNT ) [*]( 12* )

180
sic fugit et Ionas in Tharsis non corporis fuga, sed mentis ascensione, qui usque ad Christi ascendit similitudinem, ut fieret typus Christi. sicut enim Ionas fuit in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit inquit et filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. nam si sic non fugisset, numquam de uentre ceti esset auditus.

1 Sed si dubitas, doceat te Rebecca quam beata sit fuga, [*]( D ) quam suscepit Iacob. suasit Rebecca: fuge inquit in Mesopotamiam. et Isaac dicit: surgens uade in Mesopotamiam in domum Bathuel. in hymnis uel oraculis a plerisque, ut ante nos scriptum est, Bathuel sapientia dicitur, interpretatione autem Latina filia dei significatur. in domum ergo sapientiae mittitur Iacob et accipere admonetur uxorem a filiabus Laban, qui habitabat in Charris, quod significat cauernas, in quibus species est sensuum, qui sunt tamquam in [*]( E ) cauernis corporis, ut uisus in oculis, auditus in auribus, odor in naribus, in ore sapor. qui enim delectatur hoc mundo et tripudiat in uoluptatibus corporis obnoxius est sensuum passionibus atque in his habitat et deuersatur. unde et dicit Rebecca habitandum paucos dies cum illo, non multo tempore, ne corporeis coloretur uoluptatibus et saeculi capiatur [*]( 1 Ion. 1, 3 3 Matth. 12, 40 8 Gen. 27, 43 9 Gen. 28, 2 11 Philo 1. c. 9 (553, 30), cf. Origenes in Gen. XII 117 M. 15 Gen. 27, 43; 28, 2 Philo 1. c. 8 (552, 41) 20 Gen. 27, 44 ) [*]( /. /. 1 et om. N\' 3 ionas fuit A (X m2) fuit ionas VNT 4 inquit om. VN. 8. u. T ceti VN\' coeti C 5 et pr. om. C\'P\' 7 cęti VN\' coeti PC 10 surgens A (8. m2 1 surge) surgens T (ns 8. u.) 11 bathuhel A batuel PW batuhel V patuhel 51 ymnis A VC 12 batuel P91\' batuhel V% 15 inhabitabat A (in s. u. m2) 16 est om. C, est species 91x sensuQ (Q ex u m2) A sensuum PCCICx et (in mg.) T eorum %xE, om. VWL\' 18 odor A (s. m2 k odoratus) PCCICx odoratus cet. na.ribus A 19 et del. m2 A, 8. u. T 20 diuersatur P (i ex e) C\'P decersatur 91 (de eras.) unde et A m1 PCC\'Cx unde ei A m2 cet. 21 habitandum A (0 m2 8. um) PCOCx habitando นนxE et (v s. 0) V habitand. iI\' habitandps (fl eO s. 95) T )

181
inlecebris.