De Fuga Saeculi

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

Accedamus itaque fidei suffragio subnixi et eius remigiis [*]( B ) eleuati ad illam sedem gratiae, fugientes hoc saeculum et eius contagionem. hoc est autem fugere: abstinere a peccatis, ad similitudinem et imaginem dei formam uirtutum adsumere, [*]( C ) extendere uires nostras ad imitationem dei secundum mensuram nostrae possibilitatis. uir enim perfectus imago et gloria est dei. unde et dominus ait: perfecti estote, sicut et pater uester, qui in caelis est, perfectus est. hoc est igitur similem esse dei, habere iustitiam, habere sapientiam et uirtute esse perfectum. deus enim sine peccato, et ideo qui peccatum fugit ad imaginem est dei. non est igitur dubium quod is [*]( D ) qui a peccato abstinet fugit. unde et apostolus clamat: fugite fornicationem. persequuntur enim nos peccatorum inlecebrae, persequitur libido: sed tu fuge tamquam furiosam dominam, quae si conprehenderit, nec die nec nocte requiescere sinit, exagitat, urit, incendit. fuge auaritiam, ne te interius conprehendat. fuge perfidiam, ne te suis inuoluat retibus. unde et [*]( E ) dominus ait: cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. amen dico uobis, non consummabitis ciuitates Istrahel, donec ueniat filius hominis. [*]( 8 Sir. 34 (31), 10 9 Matth. 5, 48 14 I Cor. 6, 18 16 Cic. de sen. 47 20 Matth. 10, 23 ) [*]( 1 innotesitcam A (f car 8. cam m2) innotescar T 2 super 91x 4 leuati N\' subleuati P\' refugientes PCx 7 et extendere 91 11 dei 8. u. m2 A, om. PCCCx uirtute PCC\'Cx in uirtute A (in s. u. m2) cet. 12 enim est 91\' (est s. ti. m2) นxE peccato est C (est s. u.) 13 dei est CCxW,x his P (h exp.) 91 14 est abstinens 91\' (est s. U. m2) %xE 15 persecuntur Pนน\'C 16 tamquam] quasi CG\'Cx 18 post conprehendit add. a fuge inuidia quae non solum alienos: uerum multo magis eum quem possederit lacerare consueuit 19 ne te#*suis A (in eras.) 20 ciuitatem istam A (m exp. bis m2) 21 post aliam add. quodsi in alia persequentur \'uos fugite in aliam A s. u. m2 VlYlT (quodsi in aliam 91 (m exp. m. ant.) 91\' (m eras.) E. uos om. T, in E haec tramposita post amen dico uobis) 22 ciuitates A (8. u. m2) P (8. tl. ml), om. C israhl: P israhel V isrf cet. )

179
etenim quamuis propter infirmitatem carnis fugam nobis suadere uideatur, tamen melius fugit qui fugit inlecebram saecularem, ut non teneatur diuitiarum suarum sollicitudine, non thensauri contemplatione, non uitae istius cupiditate, sed directa animi intentione festinet ad gloriam regni caelestis, properet ad [*]( F ) coronam nec terrenorum contuitu a sui corporis passione reuocetur.

Fuga ergo mors est uel celebrata vel adumbrata. et forte [*]( 426 A ) illas exprimit refugii legitimi ciuitates, ut fugiamus ad uirtutum culmina, quas pro praemiis bono faeneratori alibi dispensat dicens: quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens supra decem ciuitates. lex VI nouit ciuitates: sed quia legem impleuit qui potuit dicere: non ueni soluere legem, sed implere, perfectiorem numerum remunerationis indulget.