De Fuga Saeculi

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

persuadet autem habitare, ut discat studiosus disciplinae [*]( F ) uirtutes sensuum et uelut situs quosdam carnis atque regiones, ut se cognoscat et nouerit uehementiam carnis, quid et qua causa creatum sit, quemadmodum unusquisque sensus [*]( 427 A ) operetur. qui uiderit inquit mulierem ad concupiscendum. male sic uidet oculus. uideat ergo oculus et fungatur suo munere, non lubricae mentis imperio dirigatur ad lapsum, ut uitium referat pro officio. breue ergo tempus ad cognoscendos sensus uel potius experiendos datur et fortasse tenerioris adulescentiae prima exordia, statimque reuocatur, ne diutius titubet in lubrico et diuidua quadam inundatione corporis huius et saeculi mersentur animi interiora uestigia. cum [*]( B ) autem uel expertus fuerit uel steterit in instabili et incerto atque umido solo, reuocatur a matre patientia uel perseuerantia, quae dicit: mittam ad te et accersam te inde, ut et illic in lubrico tutum portum inuenias sapientiae, quae te non sinat tamquam in naufragio fluctuare, et reuersus perseuerare circa dei noueris cultum et sis in conuentu gentium significans eius fide ecclesiam gentium congregandam.

His igitur patientiae mstmctus et perseuerantiae disciplinis [*]( C ) [*]( 5 Matth. 5, 28 15 Gen. 27, 45 ) [*]( 1 studiosius A (8. m2 i SUS) PC\'Cx et (i alt. 8. u.) T 2 uirtutes CนxE et (es ex is m2) 91\' et uirtutis D uirtutisq; (q; s. u.) T uirtutis cet. sensuum .4 (i sum 8. suum m2) V (u alt. exp.) CC\'N sensum cet. regionis .A (-es m2) P VWCx 4 creatus C\'D creatum (s s. m) T creatura (tura in ras. m2) C 5 inquit del. m2 A, 8. u. T concupiscendam eam A (eam extra u. m2) 91 C\' T post concupiacendum add. C 8. u. m2 ia mechatus S 9 datur A (i tQ 8. tur m2) datum est T (s. um add. ur. sed eras.) 10 adolescentiae libri 12 et del. m2 A, s. u. T, om. VCN mer?entur A (g m2 8. §) mersentur T (uen 8. sen) mergentur P mergantur Cx 13 instabilitate A (tate 8. u. m2) T (tate del.) 15 adcersam A (i 8. sa m2) accersam E accersiam cet. inde te C et om. AD 16 tutum A (8. m2 i totfl) et (t alt. H. u. m2) CE 17 sinat A (apud i ras.) 18 dei A (8. m2 add. O qs hate) conuentu C (u ex 11) conuentum NT 20 et perseuerantiae instructus นxE )

182
profectus Iacob copulam sibi adquisiuit de sapientia consorte propositi opimam dote prudentiae, cum qua uitae tempora sine ulla offensione transcurreret. addito igitur thensauro sapientiae uariarum ouium sibi instituit gregem, sed illum rationabilem, uirtutum plurimarum diuersitate fulgentem. unde et iactantiam carnis eius recidit, quod significat femoris stupor salua sacri interpretatione mysterii. his ergo uirtutibus uelut [*]( D ) gradibus quibusdam mens eius ascendit in caelum, et dei secreta cognouit et confirmatus est et repletus, ut Laban scrutans domum eius nihil apud eum inane, nihil uacuum repperiret, nulla simulacra, nullam effigiem uanitatis. non enim erat apud eum imago, sed ueritas, non effigies ignauiae, sed solida forma iustitiae et uiuae uirtutis expressio intellegibilis. itaque Laban perscrutatus est domum eius spiritalem et non inuenit eges ; plena enim erat non figurarum, sed [*]( E ) negotiorum.