De Fuga Saeculi
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
Lex autem gemina est, naturalis et scripta: naturalis in corde, scripta in tabulis. omnes ergo sub lege, sed naturali, [*]( F ) sed non est omnium, ut unusquisque sibi lex sit. ille autem sibi lex est qui facit sponte quae legis sunt et in corde suo scriptum opus legis ostendit. habes quae bona legis sint, quae tamen non solum scire uel audire perfunctorie, sed etiam facere debemus; non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustifica buntur; cognouisti etiam quae mala. primum natura ipsa boni operis [*]( 424A ) magistra est. scis non furandum et seruum tuum, si furtum tibi fecerit, uerberas et si quis ad uxorem tuam affectauerit, persequendum putas. quod ergo in aliis reprehendis ipse committis: qui praedicas non furandum furaris, qui dicis non adulterandum adulteras. secuta est etiam lex, quae data est per Moysen, per legem autem agnitio peccati. accepisti etiam quid declinares et ea agis quae prohibita cognoscis. lex autem quid operatur nisi ut omnis mundus subditus fieret [*]( B ) deo, quia non solum Hebraeo lata est, uerum etiam aduenam uocauit, quae non exclusit proselytum. sed quia lex os omnium [*]( . 1 Rom. 2, 12 6 II Cor. 3, 3 11 Rom. 2, 13 23 Augustinus contra duas epist. Pelag. IIII 11, 30 (lex os ... conuertere) ) [*]( 1 et om. PC\'CxT,fort. recte quicamque ... peribunt in mg. m2 T 2 et pro om. PCC", 8. u. W 5 est PCC\'C", 8. u. m2 V, postea add. T+ om. AN 6 omnes ergo A (/■ m2) ergo omnes T omnes... naturali om. PCx naturalis 21 et (s eras.) A%1\' 7 lex sit sibi 81\' sibi sit lei V%"CxET autem 8. u. m2 A 9 sint A (sunt m2) sunt CCEPT 14 ..est น\' (ad eras.) 15 tibi del. m2 A, 8. u. WT, om. C uerberas A (8 ex t) ad om. PC", exp. T 20 quid A (s. m2 i quod) quod (i 8. o) T ea A (a 8. u.) eaip T cognoscis A (osc s. v.} b. 21 subditus fieret W 22 data P lata T (d 8. 1) 23 excludit 91 proselitum libri et lex A (et 8. u. m2) VCCN et (et del.) T )
Qui est ille nisi de quo lectum est: ecce agnus dei,[*]( C ) ecce qui tollit peccatum mundi? quem proposuit deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae. accipe autem quia ipse est princeps sacerdotum magnus. pater iurauit de eo dicens: tu es sacerdos in aeternum. recte in aeternum, quia alii temporales omnes sub peccato, hic autem inpraeuaricabile habet sacerdotium. omnes sub morte, hic autem semper uiuens, quoniam qui saluare alios potest ipse perire quemadmodum posset? talis enim inquit nobis decebat. recta [*]( D ) est elocutio, siquidem apud eos qui uerborum et elocutionum dilectum habuerunt, huiusmodi inuenitur dicente aliquo: locum editiorem quam uictoribus decebat. quod ideo non praeterii, ut sciamus quia apostolus naturalibus magis quam uulgatis aut secundum artem utitur uerbis. talis ergo inquit nobis decebat princeps, sacerdos, iustus, sanctus, innocens, inmaculatus, [*]( 5 Ioh. 1, 29 6 Rom. 3, 25 10 Psalm. CVIIII 4 14 Hebr. 7, 26 17 Sallust. Hiat. I 98 D. (I 140 M.) apud Arusianum Mesaium Gramm. Lat. VII 465 K. (adde Sern. ad Uerg. Aen. VIII 127); cf. Bue.. cheler Mus. Rhen. XXXXIII 293 19 Hebr. 7, 26 ) [*]( 1 obstruere et PCx et (et s. u.) T obstrueret A (t eras., restituit t m2 et 8. scripsit t re) obstruere cet. 4 mortes 91\' (corr. m2) morte D et (mortis corr.) T liberaret et A (et 8. u. m2) D (et exp.) T exureret A (r pr. s. u. m. ant., 8. m2 X erueret) 5 qui n m1 i(\' ml C\' quis (s 8. u.) AV et 9T m2 91 m3 quis cet. dictum V 6 peccatum APVWCT peccata cet.. preposuit P 9 princeps est 91 xC sacerdotum ... recte om. VN, in mg. m2 T deo (om. de) APC, de eo om. D 14 decebat nobis T post decebat add..A 8. u. m2 ut esset pontifex 15 et apud A (et s. u. m2) VNT 16 delictum A (8. m2 t dilectum) PCCx dilectum D et ml นน\' studium T in ras. delectum 91 m3 91\' m2 cet. a quo V quodam T alio N 17 loco Ax )