De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
si autem non [*]( c ) mutabis, inquit redimes. iubetur ergo secundum litteram, ut animal aliud pro inmundo animali offeratur aut pretium, ne inter decimas fructuum uel minus aliquid uel inmundum uideatur offerri. intellectus autem profundior liberandam animam tuam docet, ut desistat ab iis quae fructum non habent; qui enim redimit se liberat et quodam exuit debito. relinquenda sunt opera, quae uerum fructum bonosque processus [*]( D ) habere non possunt, qualia sunt mundana ista, quorum usus non potest esse diuturnus. in quibus ipse nudus et ueri uacuus effectus est et, quamuis summo fuerit quaesitus labore, nihil animam iuuat. ea enim quae seruitutem animae inferunt inutilia sunt omnia, etsi non desit effectus. magna uidetur proeliantium uictoria, triumphantium gloria, sed frequenter ipsos uidemus qui uicerint rursus bellorum subiacere incertis et transferri ad hostem euentu proelii et eo ipso [*]( E ) quo uictores ante fuerint fieri miseriores. opus est ergo ut opera tua ad deum dirigas et eius tibi adspiret fauor. athleta ipse, qui suis, non alienis decernit uiribus, quotiens congreditur, dubios casus subire se credit et, cum ad coronam peruenerit, intellegit citius hanc mundi gloriam tamquam coronae ipsius folia marcescere. gubernator cum in portus nauem subduxerit, uix finem inpositum labori putat et statim quaerit laboris exordium. soluitur corpore anima et post [*]( F ) finem uitae huius adhuc tamen futuri iudicii ambiguo [*]( 3 Exod. 13, 13 Philo de sacr. 34 (185, 35; I 248, 17 C.) 7 Philo de sacr. 34 (185, 38; I 249, 2 C.) 10 Philo de sacr. 35 (185, 41; I 249, 5 C.) 20 Philo de sacr. 35 (186, 8; I 249, 12 C.) ) [*]( 7 liberandum MM\' liberanda P (il in ras.) 8 iis M\' his cet. 9 relinquenda ergo P (ergo 8. u. m2) 10 bonusque M et (corr. m2) PP\' 11 mundana ista MAA\' ista mundana cet. 14 animam nihil B 15 magna enim B 16 proeliantium M (i alt. 8. u.) 18 euentll B 24 portum Monacc. 2549 et 14399 portu* P\' 25 nauim BY ) [*]( XXXII. Ambr. para 1, fuc. 1. ) [*]( 25 )
et ut praeceptum legis exemplo adstruamus, cum [*]( 210 AE ) deprimerent Aegyptii Iudaeorum populum in operibus uariis et luto ac lapide, ingemuerunt filii Istrahel et domini prouocauerunt in se misericordiam. et dixit ad Moysen: ego exaudiui gemitum filiorum Istrahel, quomodo Aegyptii in seruitutem deprimunt eos, et memor factus sum testamenti mei. uade et dic filiis Istrahel: ego dominus et educam uos de potentia Aegyptiorum et eruam uos de seruitute eorum et liberabo uos in brachio [*]( C ) excelso et iudicio magno et sumam uos mihi in plebem et ero uester deus, et scietis quoniam ego sum dominus deus uester, qui educam uos de potentia Aegyptiorum et inducam uos in terram, in quam extendi manum meam. ecce quomodo populus Hebraeorum fructu mutauit laborem, ut qui in luto operabatur spem regni operaretur aeterni. ideo et dominus in euangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni et uoluptati corporis dediti. solidum fidei [*]( D ) murum aedificare non possent, uelut ad quosdam asinae fetus locutus ait: uenite ad me omnes qui laboratis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animis uestris. qua uocatione [*]( 5 Uerg. Ecl. I 40 8 Exod. 2, 23 10 Exod. 6, 5-9 26 Matth. 11, 28 sq. ) [*]( 3 a eaecularibus ed. Paris. a. 1661 16 eommam M\' et (m era) MP 21 spem lłIAA\' spe cet. 22 ideo et M.A.A\' et ideo cet., fort. recte gentilium populorum P 23 lateris M et (corr. mT) P\' constitnerent BlJf\' 29 animabus AA\'BPV )
Pretium nostrum sanguis est Christi. unde et apostolus Petrus ait: non auro uel argento redempti estis, sed pretioso sanguine. et Paulus dicit: pretio empti estis; nolite effici serui hominum. unde non otiose mirantur [*]( F ) in euangelio quod pullum asinae sederit dominus Iesus, quia populus gentilis coepit esse Christi hostia, qui secundum legem habebatur inmundus. unde et de Leuitis scriptum est quod sint redemptiones eorum, eo quod et sanctitate uitae suae et oratione peccata plebis leuarent. in quibus figura agni praecessit mysteriis uerum Leuitem uenturum, qui proprii corporis passione tolleret peccatum mundi. Leuites significatur \'susceptus pro me* uel (ipse mihi leuis\'. ipse perfectae uirtutis habet inpertiendae populo sanitatis indicium. ipse ergo qui pro salute uniuersorum expectatus aduenit pro me utero editus. uirginali, pro me oblatus, pro me gustauit mortem, pro me [*]( 211 A ) resurrexit. in quo omnium hominum suscepta redemptio, adsumpta est resurrectio. ipse est uerus Leuites, ut nos Leuitas faceret adhaerere deo, ipsi continuas preces fundere, de ipso salutem sperare, fugere terrena negotia, in dei possessione [*]( 10 I Petr. 1, 18 11 I Cor. 7, 23 13 Marc. 11, 7 15 Exod. 13, 13 16 Philo de sacr. 86 (186, 22; I 249, 21 C.) 19 Ioh. 1, 29 ) [*]( 3 pecunia M ut .AÂ\'BP\' aut P (a erax.) cet. 12 miramur AA\' in sco miramur euangelio B 14 hostia xpi B 16 redemptionis M et 8. u. P1, om. A\' post sanctitate add. et M 17 lauarent P (a pr. m raa. m2) A.d\'M\' V 18 misteriis MV misterii B leuitam P (a »i2 in ras.) A pro proprii M 19 leuite M leuita AA\' 20 ipse <enim> perfectae a 22 me <est> a 25 et (v 8. e) M ) [*]( 25* )
Plurimum tamen refert et moralem aedificat affectum, si etiam numerum iustorum simpliciter accipiamus prodesse populorum saluti. conprimit et resecat inuidiam, confundit inprobitatem, uirtutem incitat, auget gratiam. nemo enim debet inuidere alteri laudem, quae sibi prosit, atque inprobus quisque redemptorem suum dum suscipit frequenter imitatur, certe ueneratur, plerumque etiam diligit. ipse etiam, si se [*]( E ) [*]( 1 Exod. 34, 9 4 Philo de aacr. 37 (187, 9; I 251, 3 C.; 187, 12; I 251, 6 C.) 8 Psalm. XVIII 8 Mattb. 11, 25 14 Ioh. 8, 16 sq., Luc. 19, 10 15 Ioh. 3, 17 17 Gen. 18, 24 sqq. Philo de sacr. 37 (187, 17; I 251, 9 C.) ) [*]( 1 munerari M 5 Bolidiora Ba, fort. solidioris 14 hii MAT1 hi cet. 16 et ad P 18 redempta esset P 19 seruitute B a seruitati cet. 21 consilmi MM\' 24 confudit MP )
Ideo ergo primogenitos et redemptores ceterorum Leuitas [*](B) Moyses appellauit, quod maturioris et utilis sententiae uiri [*](2 Philo de aacr. 87 (187, 36; I 252, 4 C.) 12 Philo de sacr. 37 (188, 1; I 252, 12 C.) 13 Uerg. Aen. XII 395 17 Philo de sacr. 37 (188, 12; I 253, 3 C.) 24 Num. 3, 12 Philo de sacr. 37 (188, 17; I 253, 7 C.) ) [*]( 8 curam MP quoddam lłI\' (d pr. eras.) P quodam cet. 9 quo (quod m2 M\') reuereantur M\'P quo imitentur P quod ad M 11 uinenti Henricus Schenkl uimndi libri huius saeculi B 12 decedit MA.A.\' 15 indicium est MIPP V iudicium est B 16 decidant AA\' Monac. 14399 Uindob. 758 decidantur cet. 17 aperitur porta B )