De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis ac maculosi sacratis; opus enim habent purificari qui aliquo polluti sunt delictorum contagio. et quodammodo diuerso genere causa concurrit. sicut enim Leuites mundanis uoluptatibus abdicatus exul est culpae, ita [*]( E ) reus sanguinis fugitiuus est patriae. sed hoc interest, quod iste necessitate suos deserit propter metum legis, minister autem dei humanarum consortiis renuntiat passionum et quadam carnalis inlecebrae se abdicat necessitudine propter studia uirtutis. etiam illud non abhon-et a uero, quod etiam iste uelut quasdam in se manus inicit, ut interficiat uoluptates sui corporis et quendam suae carnis operetur interitum. interfecit nempe Moyses Aegyptium et fugax factus est de[*]( F ) terra Aegypti, ut declinaret eius terrae tyrannum. sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se Aegyptium nequitiae spiritalis interemisset et abdicasset se [*]( 2 Num. 35, 6 sqq. Philo de sacr. 37 (188, 35; I 253, 15 C.) 4 Ioh. 1, 14 13 Philo de sacr. 38 (189, 14; I 254, 19 C.) 16 Philo de sacr. 38 (188, 38; I 254, 4 C.) 22 Philo de sacr. 38 (189, 2; I 254, 11 C.) 25 Exod. 2, 12 26 cf. Philo de sacr. 38 (189, 5; I 254. 13 C.) 28 Exod. 2, 10 sq. ) [*]( 3 is ABV et (i in ras.) P liis cet. 4 urbis Â.A\' Uindob. 4601 uerbis Uindob. 758 (e eras.) cet. )

391
regalium luxu honorum, maius patrimonium aestimans thensauris Aegypti obprobrium Christi. quod stultis quidem uidetur obprobrium, nobis autem illud obprobrium dominicae crucis uirtus dei est atque sapientia.

Accedit eo quod duo quaedam in deo principalia sunt genera uirtutum, unum quo remittit, aliud quo uindicat. remittuntur peccata per dei uerbum, cuius Leuites interpres et quidam exsecutor est, remittuntur per officium sacerdotis [*]( 218 A ) sacrumque ministerium, puniuntur quoque per homines, sicut per iudices, qui potestate ad tempus utuntur, sicut apostolus docet dicens: uis autem non timere potestatem? bonum fac et habebis laudem ex illa; dei enim minister est tibi in bonum. si autem malum feceris, time. non enim sine causa gladium portat; dei enim minister est uindex in iram ei qui malum egit. puniuntur peccata etiam per populos, sicut legimus, quia saepe ab alienigenis dei iussu excitatis propter diuinae [*]( B ) maiestatis offensam subactus est populus Iudaeorum. ne is quidem qui inuitus aliquod fecerit homicidium extra ministerium est, siquidem lex ait de eo quia deus dedit eum in manus eius. manus ergo eius instrumenti modo diuinae ultioni ministerium praebuerunt. Leuites igitur minister remissionis est, percussor autem, qui tamen non ex dispositione, sed praeter uoluntatem fecerit homicidium, diuinae minister est ultionis. illud quoque specta quia, cum interficitur impius, [*]( C ) Christus infunditur et, ubi abominatio aboletur, sanctificatio [*]( 2 I Cor. 1, 23 sqq. 5 Philo de sacr. 39 (189, 18; I 254, 22 C.) 11 Rom. 13, 3 sq. 16 cf. Esai. 13, 17 18 Philo de sacr. 39 (189, 29; I 255, 8 C.) 20 Exod. 21, 13 ) [*]( 5 sint AA\' 6 genera] opera AA\' 8 exsecutoram M 15 iram A.A.\']>\' ira cet. 16 agit AA\' 17 dei iussu om. B 18 subactus MAA\' subiectus (factus add. Monae. 2549) cet. ne M.AA\' nec eet. his AA\'B 22 ultioni B a ultionis cet. 26 abominatio M\' abhominatio eet. )

392
congregatur, quia dominus dixit:

in ea die, in qua interfecero omne primogenitum Aegypti, sanctificabo mihi omne primogenitum Istrahel. quod non ad unum diem adflictionis Aegypti referes, sed ad omne tempus. cum enim renuntiatur inprobitati, statim adsciscitur uirtus; egressus enim malitiae uirtutis operatur ingressum eodemque studio quo crimen excluditur innocentia copulatur. habes hoc in [*]( D ) euangelio quia ubi Satanas inmisit se in cor Iudae, Christus recessit ab eo momentoque eo quo illum recepit hunc amisit. denique sic scriptum est: et post bucellam introiuit in illum Satanas. dixit ergo illi Iesus: quod facis fac celerius. quid illud? ut quia introierat Satanas in illum, ipse abiret a Christo. eicitur itaque et extruditur, eo quod iam cum domino Iesu esse non possit qui coeperat esse cum diabolo; nulla enim communicatio Christi cum Belial. unde[*]( E ) statim imperio expulsus abscessit, sicut legimus dicente euangelista quia cum accepisset bucellam, exiuit continuo; erat enim nox. non solum exiuit, sed continuo et nocte exiuit. nec mirum si noctis tenebras habebat qui Christum deserebat. uerum sicut ipse receptus a diabolo exclusus a Christo est, ita Zacchaeus renuntians auaritiae Christum recepit. meritoque uidens studium eius, quod in arborem ascendisset, ut transeuntem Iesum uideret, dicit dominus: [*]( F ) Zacchaee, festinans descende, quia hodie in domo tua manere me oportet. et descendit festinans et excepit illum gaudens. sed excipiendo Christum exclusit [*]( 1 Num. 3, 13 (cf. Exod. 13, 15) Philo de sacr. 89 (189, 39; I 255, 15 C.) 5 Philo de sacr. 39 (190, 1; I 256, 5 C.) 7 Ioh. 13, 2 10 Ioh. 13, 27 15 II Cur. 6, 15 17 lob. 13, 30 24 Luc. 19, 5 sq. ) [*]( 1 consegratur M consecratur .AA\' in qua MAATPx et (add. m3) V qua BM\' 2 Aegypti... primogenitum om. V 3 isrf libri 10 sic om. B buccellam V introibit M 11 in eum B 13 excluditur BMTFV 16 dicente euangelisti M 17 buccellam AJPV 21 et p. 898, 4, 13 zacheus libri 24 zachee libri 25 oportet me manere BPl* )

393
auaritiam, relegauit perfidiam, renuntiauit fraudibus; aliter enim non ingreditur Christus nisi ut uitia excludat, quia non cohabitat erroribus. denique de templo eiciebat nummularios, quia ipse uolebat habitare. unde Zacchaeus hoc intellegens quia Christum uetere suo suscipere non poterat affectu, superiora uitia exire suo iussit hospitio, ut Christus intraret. merito igitur obmurmurantibus quod dominus Iesus ad [*]( 214 A ) hominem peccatorem diuertisset manere dixit ad dominum: ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si cui aliquid fraude abstuli, reddo quadruplum. in quo illis respondit qui dicebant peccatorem Christo hospitium non debuisse praebere, hoc est: \'iam non sum publicanus, non ille Zacchaeus, non praedo, non fraudator. reddo quae sustuli, reddo qui auferre consueueram. iam dono pauperibus, quos ante nudabam, iam mea confero, qui aliena [*]( B ) rapiebam.\' fugerunt crimina, postquam Christus intrauit; discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae uitae lumen infusum est.

diximus de primogenitis, dicamus etiam de adipibus, de quibus satis docet Dauid dicens: sicut [*]( c ) adipe et pinguedine repleatur anima mea. et supra ait: et holocaustum tuum pingue fiat, hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum et quodam pabulo fidei ac deuotionis uerbique caelestis uberiore alimonia saginatum. frequenter pingue opus dicimus quod spissum et operosum uelimus intellegi et opima hostia praedicatur quae non sit tenuis et exilis. unde et sacrificium pingue recte nuncupamus, quod opimum cupimus declarare. sed etiam illud documento est quod pingues [*]( 1 ) ) [*](3 Matth. 21, 12 (Marc. 11, 15 Ioh. 2, 15) 7 Luc. 19, 9 9 Luc. 19, 8 18 Philo de sacr. 40 (190. 11; I 256, 18 C.), cf. Gen. 4, 4 19 Psalm. LXII 6 21 Psalm. XVIIII 4 ) [*]( 1 religauit M\' (s. i pr. ras.) AA\'P\' et m3 S 7 ihs BM\' p. xpe cet., nisi forte Christus delendum est 8 ad ihm B 9 post bonorum add. omnium B, post meorum add. dne P Monac. 2549 et 14399 14 quod (om. BUBtali reddo qui) B )

394
uaccae prophetica interpretatione annis fertilibus comparatae sunt.

: Nunc consideremus quid sit quod ait dominus: si recte [*]( E ) offeras, non recte autem diuidas, peccasti; quiesce. quod indicium est deum non muneribus oblatis placari, sed offerentis affectu. denique condemnati oblator muneris Cain pro conscientia insincerae oblationis intellexit deo suum sacrificium non probatum et tristis est factus. quando enim mens sibi recti est conscia, gratulatur uelutque infusione quadam spiritali repletur animus gaudio, cum alicuius uel studia[*]( F ) uel opera deo <non> inprobantur. tristitia igitur Cain conscientiae testimonium, repulsae indicium est. et quia optulit munus, tamen quia non recte et iure diuisit, culpam incidit.