De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

uidetur ergo et sensuum nostrorum quoddam genus aliud domitum mansuetum, aliud indomitum, quod armentario quodam motu mentis uelut deside atque resoluto proruat ad inrationabiles corporis delectationes, mansuetum autem, quod uelut duci cuidam [*]( D ) moderationi mentis se subiciat et subdat. quaecumque ergo eius naturae reguntur, ea sunt masculina atque perfecta, quaecumque autem sine duce ullo plebeia quadam praesumptione dominantur. uelut ciuitatis alicuius, quae regis optimatiumque consilio priuata sit, ita corporis sui omnem statum et uirilem uigorem muliebri quadam dissolutione effeminant. ex his illa lex carnis est, quae legem apostolicae mentis inpugnans captiuam trahebat [*]( E ) quadam lege peccati. et ideo ut de illo mortis corpore liberaretur, spem suam Paulus omnem non in sua uirtute, sed in Christi gratia reponebat. unde liquet quod hae conmotiones quae secundum legem mentis sunt <ex> diuino fauore procedunt, alii autem sensus ex uoluntate corporea.

illa igitur quae sancta sunt primitiua sunt nostrorum sensuum, ista uelut de quodam grege sunt et uilitate plebeia, quod uarie uidetur Moyses nominibus significasse Iudaeis. hoc enim [*]( F ) declarat etiam illa area legis mystica, de qua ait: initia areae tuae et lacus tui non nouissima facies; primitiua filiorum tuorum dabis mihi. sanctae conmotiones sensuum nostrorum, quae secundum uirtutem sunt, ipsae [*]( 3 Philo de sacr. 32 (183, 48; I 245, 6 C.) 8 Philo de sacr. 32 <184, 7; I 245, 9 C.) 14 Rom. 7, 23 15 Rom. 7, 24 16 Rora. 7, 25 23 Exod. 22, 29 25 Philo de sacr. 33 (184, 33: I 246, 10 C.) ) [*]( 2 singuli pro SMA singulis cet. -6 delectationes corporis BMTFV 9 masculina S (in s. u.) 11 optimatiumque S (i alt. eras.) BM\' optimatumque cet. 17 respondebat BAA.\' haec A (c eras.) MT1 18 <ex) tac te Maurini 19 uoluptate ed. JRom. 21 quodj que P ie in ras. m2) uane n Monac. 2549 uanaM uaria cet. iudaeis £ .4.4\' diuersis MBMTPV 26 uirtutes .A A\' B et (es ex 6) M\' )

381
sunt primitiae areae spiritalis; propterea etiam rurali areae conparantur, in qua uentilantur frumenta. sicut enim in hac rurali area excutitur triticum atque hordeum et, dum [*]( 207 A ) saepius uentilatur, separatur a paleis, quia paleae ceteraque purgamenta messis in diuersum leuis aurae spiramine dissipantur, illa uero quae solidiora sunt in locum eundem excusso puluere relabuntur, ita cogitationum nostrarum quae sunt solidae atque optimae puram atque sinceram exhibent uirtutis alimoniam, sicut scriptum est: quia non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo dei, quae autem inutiles ac uacuae disperguntur ut fumus ac nebulae, quia [*]( B ) sicut fumus oculis sic iniquitas utentibus ea. et recte fumo iniquitas conparatur, quae uelut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit.

et ideo dicit dominus: cum intraueritis in terram, in quam induco uos, et cum manducare coeperitis de panibus terrae illius, offeretis oblationem separatam domino, primitias conspersionis uestrae panem: sicut oblationem de area sic auferetis primitias confusionum uestrarum et dabitis domino. confusio nos sumus diuersorum elementorum [*]( C ) quadam commixtione conpositi, siquidem frigidum calido et umidum sicco miscetur in nobis. haec conspersio multas habet carnis inlecebras, plurimas delectationes, sed non sunt hi primitiui huius corporis sensus. et quia ex anima et corpore constamus et spiritu, haec conspersio principalis, in qua sanctificari nos apostolus cupit, sicut ait: ipse autem deus pacis sanctificet uos per omnia, et integer spiritus uester et anima et corpus sine querela in die domini [*]( D ) [*]( 1 Num. 15, 20 9 Luc. 4, 4 12 Prouerb. 10, 26 14 Num. 15. 18-21 Philo de sacr. 33 (184, 19; I 246, 1 C.) 26 I Thess. 5, 23 ) [*]( 1 rurali (li s. u.) harene (n eras.) S 3 harea S (a alt. in ras. 2 litt. m3) 10 uiuit BM\'PV uiuet cet. 17 separatam ... oblationem om. B 19 auferetis S ml MBM\'V afferetis P\' offeretis S m3 AA\'P 22 humidam libri 23 hi BY hii cet. 24 et quia scripsi utque V ut quia cet. 26 nos sanctificari cupit apostolus B 27 pacis PV pater cet. )

382
nostri Iesu Christi seruetur. cuius conspersionis primitiae spiritales sunt, hoc est inuentiones et generationes sensuum, qui ex uigore animae procedunt. sed non omnes primitiui sensus nisi qui malitiae et inprobitatis atque omnis erroris exortes sint. sunt etiam necessariae corporis delectationes, ut dormiendi edendi bibendi deambulandi et ceteri sensus huiusmodi, sed non in his primitiae. et ideo non in his, sed in illis domini sacramentum, ubi castitas, ubi pietas, ubi [*]( E ) fides atque deuotio. cuius rei manifestum et euidens exemplum est oblatio patriarchae Isaac, quem sacrificii modo optulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens deo hostiam uacuamque formidinis et corporeae cupiditatis inmunem, cum ipsa pietas patris deuotioni cederet immolantis.

Nunc consideremus quae sit uis primitiarum et utrum[*]( F ) tempore aestimentur primitiae an sanctitate, hoc est utrum omnia primogenita sanctificationem habeant primitiarum. [*]( 208 A ) primitiae etenim fructuum sanctae secundum legem, quia in his optimum festinae fidei sacrificium est, sed fiunt sanctae deuotione, non tempore. non prouentus sanctificat, sed deuotio. denique ubi celer prouentus est, si deuotio moretur, offensa contrahitur. non ergo omnia primogenita sancta, sed omnia quae sancta sunt etiam primogenita. denique Cain primogenitus, sed non sanctus. sanctus quoque Istrahel dei populus, sed [*]( B ) non primus aetate. et tamen primogenitus appellatur, sicut scriptum est in prophetis: primogenitus meus Istrahel. et Leui sanctus, sed non primogenitus: nam tertius Liae filius [*]( 9 Philo de sacr. 33 (184. 47; I 247, 4 C.) 17 Num. 18, 8 et 10 26 Exod. 4, 22 27 Gen. 29, 34 ) [*]( 5 exsortes MFV et (s pr. s. tc.) P sint] sunt MA\' et (sint m3) V etiam] enim A\' 10 isac S optulit SAA\'P\'V obtulit eel. 19 festinae M\'PP\' V festina cet. 20 fort. non <enim> pr.; <quas ; non a <quia) non ed. Bom. 21 si om. AA\' 22 uerba omnia quae usque ad p. 392 u. 7 copulatur. habes desunt in S; exciderunt folia quattuor, sancta... primogenita Oln. ĮJI\' 23 sunt <sunt> a 24 sqq. isrt libri (sic fere scmper) 27 filius om. M )

383
legitur. et tamen Leuitae primogeniti nuncupati, quibus ab eo nomen est deriuatum. scriptum est enim in Numeris: ecce tuli Leuitas de medio filiorum Istrahel pro omni primogenito, qui aperit uuluam a filiis Istrahel, et erunt mihi Leuitae; mihi enim omne primitiuum. in qua die percussi omne primogenitum Aegypti, [*]( C ) sanctificaui omne primogenitum Istrahel. ergo Leuitae primogeniti nuncupati, qui sanctificatione utique ceteris Istrahel filiis antelati sunt. qua ratione primogeniti audi apostolum dicentem: sed adpropinquastis Sion monti et ciuitati dei uiui Hierusalem, quae in caelo est, et decem milibus laetantium angelorum et ecclesiarum primitiuorum, quae scripta sunt in caelo. quattuor ordines fecit, montis Sion, ciuitatis Hierusalem, celebritatis angelorum, ecclesiarum primitiuarum. tulit ergo dominus deus de medio [*]( D ) populi Istrahel Leuitas, quia non humanarum eos consortes uoluit esse curarum, sed diuinae religionis ministros, et primogenitos sibi fecit qui uuluam aperiunt spiritalem et ideo non erant ab utero naturae sicut diuersorum criminum peccatores, sed destrictis saecularibus eliguntur. unde non habent cum plebeia possessione consortium nec in medio populi conputantur, quia uerbum dei in medio sui possident, sicut [*]( E ) scriptum est in euangelio: ubi sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum et alibi: medius uestrum stat quem uos nescitis. [*]( 2 Num. 3, 12 sq. Philo de sacr. 36 (186, 26; I 250, 2 C.) 10 Hebr. 12, 22 sq. 23 Matth. 18, 20 25 Ioh. 1, 26 ) [*]( 11 hierusalem ... scripta sunt om. V 12 et 15 scribendum esse puto ecclesiae primitiuorum, cf. Epist. XXXIII 4 15 ecclesiarum M eccleaiam A et ecclesiam A\' et ecclesiarum cet. 16 israhel M\' israel PIx isrl BV, om. MAA\' 19 erant P1 errant cet. 20 destrictis saecularibus scripsi destructis saecularibus A Laudunensis et Uaticanus alter Maurinorum destructis (is ex ib\') saecularibus A\' destructi saecularibus M destructis (-tris JIll) se cultoribus BWFV destructis cultoribus P )
384

Hinc ergo cognoscimus quod ante omnia fides nos commendare deo debeat. cum fidem habuerimus, elaboremus ut opera nostra perfecta sint, siquidem hoc plenum est et perfectum sacrificium, sicut ipse dominus docet dicens de donis et datis suis: obseruabitis offerre mihi in diebus[*]( F ) festis meis nihil detrahentes neque dispertientes, sed plena et integra et perfecta offerentes. festus autem dies domini est, ubi perfectarum uirtutum gratia est. quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium et corporalis inlecebrae uictor animus delenimenta uoluptatis excludat, liber a saeculo, deo deditus, nihil de tramite directae intentionis inminuens nec affectus sui tempora nunc luxuriae diuidens nunc labori. solus [*]( 209 A ) itaque sapiens hanc celebrat sollemnitatem, nullus alius; inmunem enim huiusmodi passionum animam repperire difficile est. diuide ergo secundum rationem animae principalia et oboedientia, et tunc quid masculinum quidue femininum sit deprehendes; nulla enim sine labore uirtus, quia labor processus uirtutis est. quod etiam legis ipsius uerba significant, quae dicit: omne quod aperit uuluam asinae mutabis oue; inmunda enim animalia lex a sacrificio [*]( B ) separauit et pro his ad uicem munda iussit offerri. asinae ergo partum, hoc est inmundum iubet mutare oue, quae munda et apta sacrificio est. hoc est secundum litteram. ceterum si quis sensum spiritalis legis altius persequatur, considerabit quod asina laboriosum animal sit, ouis fructuosum. fructu [*]( 2 Philo de sacr. 33 (185, 2; I 247, 6 C.) 5 Num. 28, 2 7 Philo de sacr. 33 (185, 6; I 247, 9 C.) 12 Philo de sacr. 33 (185, 8; I 247, 11 C.) 15 Philo de sacr. 34 (185, 12; I 248, 1 C.) 17 Philo de sacr. 34 (185, 15; I 248, 3 C.) 19 Exod. 13, 13 Philo de sacr. 34 (185, 17; I 248, 5 C.) 24 Philo de sacr. 34 (185, 19; I 248, 7 C.) ) [*]( 4 docet nos P 5 tuis V; dicens: de donis et datis meis ed. Rom. mihi offerre B 10 delenimenta M et flzl M\' deliniamenta B et M m2 delinimenta eet. deditus deo B 12 post sui add. quoque B 14 post enim add. mihi B anime M 22 mutari B 24 quis (s m2) PP qui A considerabit AA\'B considerauit M\' (uit s. ras.) P (m2 libet considerare) cet. 25 sit animal B )

385
ergo dicit mutandum laborem, ut finis operis sui fructus sit. uel certe hoc modo: omnem laborem tuum, omnem industriam puro et simplici commendabis affectu.