De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

demo congrue igitur respondit dominus tam inprudenter neganti dicens: uox sanguinis fratris tui ad me clamat, hoc est: \'cur nescis ubi est frater tuus? soli eratis cum duobus parentibus, inter paucos frater te latere non debuit. an quia parentes tui accusatores esse non possunt? nolo enim ut ea necessitudo quae est auctor salutis fiat auctor periculi, in te solo leges suas natura amiserit. ideo ergo putas crimen latere, [*]( F ) [*]( 5 Gen. 4, 9 Philo quod det. pot. ins. 18 (203, 26; I 272, 15 C.) Quaest. I 69 17 I Cor. 3, 11 sq. 21 Gen. 4, 10 ) [*]( 1 sunt om. V 2 grauius est B 3 erratus V tui JtfjBJtfT sui S (tui in mg.) cet. 6 custus M eum ego A\' (go a. fl.) et (m4 ego sum) V 7 quasi bonum M (asi in ras.) V 10 necessitatis M atų fectum MAA\' effectum S (a s. q pr.) cet. 11 quipr.] quia P* (a exp.) P (qualiter m2) M\' (s. m2 quomodo) SMA AI quomodo BV 16 radicem esse B omnium uirtutum ftIB 17 ihs xps B 23 te latere frater B potuit B 24 possint M nolit S (i eras., 0 s. ras.) 26 amiserat B )

403
quia parentes accusare non debent? sed eo maior est condemnatio tua. nam si cara necessitudinis nomina accusare non debent, multo magis non debent occidere. sed si me testem abnuis et refugis arbitrum, uox sanguinis fratris tui testis est, quae ad me clamat. illa te maiore auctoritate arguit quam si frater uiueret. soli eratis: quis eum potuit alter occidere? si accusas parentes, parricidam probas. potuit fratrem occidere qui non parcit parentibus, potuit parricida esse qui [*]( 220 A ) de parricidis se ortum probare desiderat. et bene ait: uox sanguinis clamat, non frater clamat, hoc est innocentiam et gratiam germanitatis etiam in ipsa morte seruat, non accusat frater, ne uideatur parricida, non accusat uox ipsius, non anima eius, sed accusat uox sanguinis, quem ipse fudisti. tuum te ergo facinus, non frater accusat.\' simul querella criminoso adimitur. non potest de alieno testimonio queri qui [*]( B ) crimen proprio facinore confitetur. minor est sermo quam factum. est tamen etiam terra testis, quae cepit sanguinem.

et bene ait: uox sanguinis fratris tui clamat de terra, non dixit: \'de fratris clamat corpore,\' sed (de terra clamat\'. etsi frater parcit, terra non parcit: si frater tacet, terra condemnat. ipsa est in te et testis et iudex: testis acrior, quae adhuc parricidii tui sanguine madet, iudex asperior, quae tanto scelere coinquinata est, ut aperiret os suum et exciperet [*]( C ) sanguinem fratris tui de manu tua. et illa quidem aperuit os suum quasi exceptura de fratribus uerba pietatis, nihil timens, cum fratres uideret, quae sciret ius germanitatis amoris [*]( 18 Gen. 4, 10 ) [*]( 1 condempnatio nra B 2 non debent accusare B 3 occidere non debent V 4 arbitrem S (v s. e) M\'PP\'V 8 parcit in mg. S 10 sanguinis fratris (fratris s. u. m2) P sanguinis fratris tui a innocentia et gratiA AA\'PV innocentia et gratia cet. 11 etiam om. P seruatur B p. 12 frater Abel P 14 querella M et (1 pr. eras.) P querela cet. 15 ademitur MP* et (corr. m3) S 16 proprio facinore om. B 17 post factum add. est B 19 de alt. B Monaee. 2549 et 14399, om. cet. 20 frater parcat B 22 sanguine BPV sanguinem SM\' (in quibus m eras.) cet. ) [*]( 26* )

404
incentiuum esse, non odii. nam quomodo poterat parricidium suspectare, quae adhuc non uiderat homicidium? sed tu effudisti sanguinem, cuius dolens illa contagium non augebit inquit uirtutem suam dare tibi. quam innocens ultio, ut quae tam grauiter uiolata fuerit satis habeat non prodesse. non quaerat nocere! [*]( D )

Non mediocre etiam dogma quod ait: uox sanguinis fratris tui ad me clamat, quia deus iustos suos audit etiam mortuos, quoniam deo uiuunt. et merito pro uiuentibus habentur, quia etiamsi corporis gustauerint mortem. uitam incorpoream tamen carpunt et iuluminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna. iustorum ergo audit et sanguinem, auertit se autem a precibus inpiorum, quoniam etiamsi uideantur uiuere, miseriores sunt tamen [*]( E ) omnibus mortuis, carnem sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam. quid enim aliud quam sepulta est quae intra humum uoluitur et terrenae auaritiae cupiditatibus ceterisque uitiis includitur, ut gratiae caelestis auram spirare non possit? huius modi peccator a terra maledictus est, quae est infima et postrema pars mundi. superius utique caelum et quae in caelo sunt, sol, luna et stellae, throni, dominationes, principatus est potestates, Cherubin et [*]( F ) Seraphin. non est ergo dubium quod eum et superiora damnauerint quem inferiora damnarunt. nam quomodo absoluitur purae illic caelestique sententiae quem nec terrae potuerunt absoluere? et ideo gemens et tremens iubetur esse super terram.

euidens generalisque ratio, quia omni [*]( 3 Gen. 4, 12 7 Gen. 4, 10 Philo Quaest. I 70 9 Rom. 6. 10 eq. 19 Philo Quaest. I 71 22 Coloss. 1, 16 26 Gen. 4. 12 Philo Quaest. I 72 ) [*]( 2 homicida M 3 augebit S (i ex a) augebat M\'P audebat PJx 5 quae hoc loco a, om. V, post uiolata cet. habeat S (at tf\'as., re in ras. tn3) habere M\'P et (in quo non habere) V haberet P4 habens a 13 se 8. u. M 22 cerubim M cherubim PF 23 seraphin S seraphim cet. 24 damnauerunt M 25 pura (a ex e m2) ... sententia (a ex e m2) P )

405
inprobo mala et adsunt et adfutura sunt. quae adsunt tristitiam operantur, quae futura formidinem, sed inprobum plus praesentia quam futura sollicitant. unde et Cain dixit ad dominum: [*]( 221 A ) maior causa mea est. si derelinques me hodie, a facie tua abscondam me. nihil enim grauius quam errantem a deo deseri, ut se reuocare non possit. mors peccatoris finem peccandi adfert, uita autem diuino gubernaculo destituta praecipitatur et in grauiora prolabitur. ut si gregem pastor relinquat, incursant bestiae, ita cum deus deserit hominem, ingruit diabolus. graue praesertim insipientibus non habere rectorem. serpit malitia, uulnus augetur, ubi medicina defuerit. [*]( B ) abscondit se autem qui uelare uult culpam et tegere peccatum. qui enim male agit odit lucem et tenebras suorum quaerit ut latibula delictorum, iustus autem non abscondere se a domino deo suo, sed ipse se magis offerre consueuit dicens:

ecce sum ego, qui non habet criminosam conscientiam, quam timeat deprehendi. merito ergo se abscondit male conscius et ait: omnis qui inuenerit me occidet me. [*]( c ) angustae mentis homo praesentem mortem ueretur, perpetuam neglegit et diuinum iudicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur. sed a quo timebat occidi qui solos parentes habebat in terris? potuit quidem et incursus bestiarum timere qui legis diuinae iura uiolauerat nec praesumere de subiectis animalibus ceteris qui hominem docuerat occidi, potuit et parentes parricidas timere qui docuerat parricidium [*]( 4 Gen. 4, 13 sq. 5 Philo Quod det. pot. ins. 39 (213, 41: 1 290. 23 C.) 7 Philo Quod det. pot. ins. 39 (218, 29; I 290. 15 C.) 17 Gen. 4, 14 Philo QuaeBt. I 74 18 Gen. 4, 15 Philo Quaest. I 75 ) [*]( 3 dum M dffi cet. 6 possit .A.A.\' B V posset cet. 9 deserit ex dixerit S 10 graue M\'V graue est .AA\'BP\' grauem cet. 12 autem se P 13 Buorum quaerit nt scripsi suorum quaerit et S (quaerit in mg. mT) 1łIAA\' suorum et P (quaerit ante et s. u. m2) P\' (quaerit ante tenebras s. u. ml) B1łI\' V et (quaerit post latibula) Monac. 2549 15 ipse se P (se s. u. tn21, se post magis Monac. 2549, post offerre Monac. 14399, se om. eet. 21 qui] quo S (i 8. 9) solus M (0 s. u) 23 de subiectis om. B )

406
posse committi; potuerunt enim et parentes de filio discere [*]( D ) quod didicerunt posteri de parente.