De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Sed quia Cain confudit hunc ordinem, dicitur ei: [*]( D ) peccasti; quiesce. omnia docet deus, primum ne pecces, ut in Adam monuit, secundo, si peccaueris, quiescas, ut in Cain doceris. erubescere enim debemus et condemnare peccatum, non defendere, quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur, et silendo corrigimur, contentione prolabimur. sit [*]( E ) saltim uerecundia, ubi non est absolutio. inde illud: iustus in exordio sermonis accusator est sui. et iterum alibi ab ipso domino dictum legimus: dic iniquitates tuas, ut iustificeris. quanta pudoris gratia, ut iustitiam teneat uerecundia, quam culpae reatus abstulerit! ideo autem ait: quiesce, quoniam non habes quod excuses. culpae ipsius ad te conuersio est. non enim frater ei addicitur, sed error adscribitur, cuius ipse sibi auctor est. in te inquit reuertitur [*]( F ) crimen, quod a te coepit. non habes in quo necessitatem magis quam mentem tuam arguas.

in te retorquetur inprobitas tua, tu princeps es illius. bene ait: tu princeps es illius. etenim inpietas mater quaedam est delictorum, et qui grauiora peccauerit in cetera facile prolabitur. quomodo enim potest ab humanis temperare qui diuina uiolauit et [*]( 7 Gen. 4, 7 Philo Quaest. I 65 13 Prouerb. 18, 17 15 Esai. 43, 26 20 Gen. 4, 7 23 Gen. 4, 7 Philo Quaest. I 66 ) [*]( 1 et om. M igitur cain B a, fort. obtulit Cain, quod praeferam optulit SV obtulit cet. 2 et indicium om. M 7 confudit BM\'P\' confundit cet. 8 quiesce M (esce in ras.) 9 fort. <ut> si 12 fit (in mg. sit) S 13 saltem BPM\' V 15 alibi hoc loco M, in S: eras. (in mg. ml alibi, sed eras.); alibi post dictum transponunt S (punctis subpositis, sed erasis deletum) cet. 17 culpae S m3 culpe MA.A1 culpa S ml cet. abstulerat B 23 illius es M bene ... illius in mg. S 24 es eras. S, om. MAA\' )

400
hominibus bonus esse qui deum laesit? atrociorem igitur scelerum reatum uitia reliqua secuntur, quoniam quo flagitiosa propenderint eo inclinant cetera. tu ergo princeps operis tui, tu dux criminis. non te inuitum, non inprudentem error [*]( 218 A ) adtraxit, sed uoluntarius reus iudicio, non lapsu fecisti dolum, quo te diuinae iniuriae reum ipse conuincis.

admonitus igitur ut quiesceret auget insolentiam, acerbat flagitium. quid [*]( B ) igitur sibi uult quod ait: eamus in campum nisi quia locus nudus gignentium eligitur parricidio? ubi enim frater habebat occidi nisi ubi fructus deesset? tamquam praesagiens natura tanti sceleris loco germina denegauerat, quia non conueniebat ut idem solum et contagia parricidalis sanguinis reciperet praeter naturam et fructus secundum naturam germinaret. merito ipse dicit: eamus in campum, non dicit: eamus in paradisum, ubi poma florent, non in [*]( C ) aliquem cultum et fructiferum locum. ipsi parricidae indicant fructum se sceleris habere non posse nec penes eos fructum manere qui tantae impietati praebuerint officium. nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain, qui uidetur ueritus, ne largior boni terra prouentus triste facinus inpediret et liberalitatis adsuetudine genitalis, qua facit sibi fetus et fructus uarios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu uel muta specie sui fraternum reuocaret affectum. [*]( D ) latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter quasi erubescens consciam, parricida ten-arum fecunditatem. quomodo enim poterat communis partus uidere consortia qui consortem sui sanguinis trucidabat? Ioseph in lacum mittitur [*]( 8 Gen. 4, 8 Philo Quaest. I 67 9 SaU. lug. 79, 6 27 Gen. 37. 24 ) [*]( 1 bonus Sm3 pi \'nł!l AA\'B bonorum M bonum SP1 mt PV bononft (no del.) M\' 5 in indicio S (in exp. et iudicio scr. m2) indicio PM\'PV 6 est igitur P 7 aceruat PV 9 elegitur SAIA.A.\' 15 paradysum SPP4 21 quae PV 22 germinascere B Monac. 14399 germinescere Monac. 2549 (i ex a) p. germanescere cet. 23 muta SMB mutua cet. 25 erubescens S (cens s. u. m3) AA\'M\'P erubes M erubescit BP1 consciam B conscilia M\' conscia cet. fecunditatem fugit B x )

401
siccum, Amnon intra domum occiditur. iustum igitur natura est inpertita iudicium ea loca, in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote priuando, ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia [*]( E ) noxiorum. propter scelus igitur hominum et ipsa elementa damnantur. denique Dauid montibus, in quibus Ionatha cum patre interemptus est, perpetuae poenam sterilitatis optauit dicens: montes qui estis in Gelbue, neque ros neque pluuia cadat super uos, montes mortis!

Nunc consideremus qua ratione interrogauit deus Cain ubi [*]( F ) esset frater suus, quasi nesciret occisum. sed quod ad scientiam dei spectat, negantem arguit et infitianti quasi sciens respondit: uox sanguinis fratris tui ad me clamat, quod autem ad rationem profundam adtinet, peccantes admonet [*]( 219 A ) paenitentiae; confessio enim poenarum conpendium est. inde in iudiciis saecularibus inpositi eculeo torquentur negantes, et quaedam tangit iudicem miseratio confitentis. est quaedam in peccatis uerecundia et paenitentiae portio crimen fateri nec deriuare culpam, sed recognoscere. mitigat iudicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegantium. uult te prouocare ad ueniam deus, uult de se sperari indulgentiam, uult - demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae. nam [*]( B ) qui peccatum suum ad quandam referunt, ut gentiles adserunt, decreti aut operis sui necessitatem diuina arguere uidentur, quasi ipsorum uis causa peccati sit; qui enim necessitate aliqua coactus occiderit quasi inuitus occidit. ea [*]( 1 Reg. II 13, 28 sq. 8 Reg. II 1, 21 10 Philo quod det. pot. ins. 17 (202, 31; I 271, 14 C.) Quaest. I 68 13 Gen. 4, 10 ) [*]( 1 amnon P\' agnfl M (nQ in ras.) ammon B amor V amon cet. 2 inperitia (inpertita in mg.) S inpertira M 4 esset S (corr. m3) MM\'P\' esse (corr. m2) P; quanta essent om. B 5 noxiorum Laudunensis Maurinorum noxiora cet. 6 ionathas P\' 8 gelbue M gelbo.e Y gelboe cet. 12 spectat ltlonace. 2549 et 14399 Uindob. 758 expectat cet. 13 tui fratris P 15 paenitentiae M ad paenitentiam B paenitentiam cet. 16 equuleo P 17 confidentis M 23 referunt B refert MP (in quibus t in ras.) cet. 25 sit peccati B 26 coactus aliqua B ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, fasc. 1. ) [*]( 26 )

402
uero quae a nobis sunt excusationem non habent, quae autem praeter nos sunt excusabilia sunt. sed quanto grauius peccato ipso ad deum referre quod feceris et reatus tui inuidiam [*]( c ) transfundere in auctorem non criminis, sed innocentiae.

perpende autem parricidae responsionem. nescio inquit; numquid custos fratris mei ego sum? etsi contumaciam prodat hic sermo, sonat tamen quia, si bonum fratrem considerasset, custos debuit esse pietatis. quem enim magis quam fratrem seruare debuerat? sed quomodo germanitatis seruaret officium qui necessitudinis non agnouisset affectum? aut qui fieri posset, ut naturae oboedientiam deferret qui deo [*]( D ) reuerentiam non exhiberet? negat primum quasi apud ignorantem, recusat fraternae munus custodiae quasi exsors naturae, declinat iudicem quasi liber arbitrii. quid miraris si pietatem non agnouit qui non agnouit auctorem? et ideo doceris hac serie scripturarum fidem esse radicem uirtutum omnium. unde et apostolus ait quia fundamentum nostrum Christus est et quicquid supra hoc fundamentum aedificaueris hoc solum ad operis tui fructum et uirtutis proficere [*]( E ) merce-