De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

quattuor enim genera sunt quibus sacrificia commendabantur: si aut noua nouorum essent aut frixa aut diuisa aut continua. noua nouorum primo tempore anni, quae specie in primogenitis fructibus aestimabantur; nunc autem reuelatum est eos significari qui per baptismatis sacramenta renouantur. hoc [*]( 215 A ) est enim uere sacrificium primitiuum, quando unusquisque se offert hostiam, a se incipit, ut postea munus suum possit offerre. noua igitur fides renouatorum, ualida, pubescens, incrementum uirtutis adquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida et uigore ignaua apta sacrificio est, quae pullulet quodam uirenti germine sapientiae et iuuenali diuinae cognitionis feruore pubescat, habeat tamen sucum doctrinae ueteris; sicut enim noui ita et ueteris testamenti [*]( B ) debet doctrina concurrere, quia scriptum est: manducate [*]( 1 Gen. 41, 26 Philo Quaest. I 64 3 Gen. 4, 7 8 Gen. 4, 5 Philo Quaest. I 63 9 Uerg. Aen. I 604 15 Lenit. 2, 14 Philo de sacr. 21 (177, 37; I 233. 10 C.) 19 Rom. 12, 1 27 Leuit. 26, 10 Philo de sacr. 23 (178, 33; I 234, 15 C.) ) [*]( 9 uelntque scripsi uel quia B uel quod cet. 11 a deo Y non addidi probantur B a 12 optulit SP1 V obtulit cet. 21 renouatorum usque ad sacrificio etiam p. 397, u. 7 om. S; excidit foUum 24 iuuenili BV 27 post quia add. sicut M\'PV et (sic corr.) P1 )

395
uetera ueterum et uetera a facie nouorum auferte. cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum <libris> oracula. tali sagina mens pascatur interior, sed iam non species agni sit, sed ueritas corporis Christi. non legis umbra praestringat oculos, sed aperte dominicae gratia passionis, splendor resurrectionis aciem mentis inluminet.

Si autem offeres sacrificium de primitiuis ouibus, frixum [*]( C ) in igne, frixum pingue, offeres sacrificium primitiuorum, sicut scriptum est, quod significat fidem tuam uelut igni probatam esse debere et sancto feruentem spiritu. denique coxit lentem Iacob et fratri primatus benedictionis eripuit, quos utique solida consequeretur fides. hic ergo robustus et uiuidus augebatur, ille autem qui cibum suum coquere nesciebat fatigatus atque deficiens defluebat. uratur igitur uerbo domini [*]( D ) sicut igne uirtus animae tuae. uide ustum Ioseph, sicut scriptum est: eloquium domini ussit eum. torreatur fides tua sicut spicae messium; tunc enim maturitatem fructuum praeferunt, cum eas primo solis processu tempora aestiua torruerint. sermo igitur plurimus scripturarum animam confirmat et quodam spiritalis gratiae colorat uapore, rationabilia . quoque inuenta conroborat dissoluitque omnem uim inrationabilium passionum. ideoque Esau laxatis uirtutis suae nexibus [*]( E ) dissolutus est, illi autem qui succincti lumbos non crudum neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere iubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo [*]( 5 Hebr. 10, 1 8 Philo de sacr. 23 (178, 47; I 235, 2 C.) 11 Gen. 25, 29 Philo de sacr. 24 (179, 6; I 235, 10 C.) 14 Gen. 25, 30 17 Psalm. ClIlI 19 26 Exod. 12, 9 ) [*]( 3 libris addidi oraculo V oraculis ed. Paris. a. 1569 6 et splendor B 11 feruentem M feruente AA\' feruere cet. 13 consequentur M consequetur AA\' robustus B rubeus Monacc. 2549 et 14399 rubus cet. 14 fatigatus B fatigatus autem cet. 16 iustum V (i eras.) 20 torruerunt P (-int m2) P4 25 igne B et (i s. e m2) M\' agni caput B )

396
pedestri itinere maria transfretarunt. in euangelio quoque assos pisces dominus Iesus manducabat, sicut scriptum est, in quo plenitudo sancti spiritus redundabat. et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Iacob quasi inhabilem sibi donauit infirmo.

oblationem autem[*]( F ) atque orationem oportet non confusam esse, sed conpetenti diuisione distinctam. in omni enim confusione melior distinctio, multo magis in oratione atque oblatione, quae nisi certas diuisiones habeat, fit obscurior. ideoque hostiae plerumque membra lex diuidi iubet et holocausta offerri, ut sine admixtione et operimento atque nudum sacrificium sit, eo quod nuda atque omnibus exuta inuolucris debeat fides nostra feruere, ne uagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat. deinde in partes diuidatur congruas. uirtus enim genus est, quae diuiditur in[*]( 216 A ) plurimas species; sed principales quattuor- sunt, prudentia temperantia fortitudo iustitia. redoleat igitur oratio tua prudentiam erga cognitionem dei et ueritatem fidei, redoleat temperantiam, quam etiam a coniugibus exigendam putauit apostolus dicens: nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi. et lex castificatos ante hesternum et nudiustertianum diem ad sacrificium accedere iubet. fortitudinem teneat oratio, ut nullo [*]( B ) interpoletur metu, nulla lassitudine deficiat; tunc enim debet esse intentio ad precandum robustior, cum urguemur aduersis. iustitiam custodiat precatio, quam si tenuisset Iudas, non in [*]( 2 Luc. 24, 42 sq. 5 Philo de sacr. 24 (179, 17; I 235, 14 C.) 9 Lenit. 1, 6 Philo de sacr. 25 (179, 37; I 236, 13 C.) 14 Philo de sacr. 25 (179, 41; I 237, 6 C.) 20 I Cor. 7, 5 21 Exod. 19, 10 sq. ) [*]( 7 enim om. V enim <re> ed. Bom., fort. enim <actione\\ 8 oblatione atque oratione B 11 atque MM1 aque (aque) cet. aliquo ed. Rom. 15 diuidantur M 19 a om. BM\'PP\'V 25 pcandum AA.\'B Monac. 14399 Uindob. 758 praedicandum cet. urgemur AB et ml M\' urguetur P urgetur P et m2 M\' 26 pcatio AA\' Uindob. 758 Monac. 14399 deprecatio B piaedicatio cet. )

397
peccatum facta esset eius oratio. quando enim magis ab iniustis operibus ac studiis abstinere debemus quam tunc quando dei iustitiam precamur? et ideo dominus, ut cordi nobis esset iustitia, beati inquit qui persecutionem patiuntur propter iustitiam; ipsorum est regnum [*]( c ) caelorum. haec defuit ludae; nam si adfuisset, non tradidisset dominum, non prodidisset magistrum. defuit sacrificio etiam Cain istius, qui si tenuisset iustitiam, domino debuit primitiua munera, non posteriora deferre. defuit itaque ei diuisio, ideoque responsum ait: si recte offeras, non recte autem diuidas, peccasti; quiesce. uides quantum sit uitii. ubi deest diuisio, ibi totum sacrificium refutatur.

Superest ut de continua et iugi oratione dicamus, quod [*]( D ) inmorari nos et uacare orationi oportet. pernoctabat dominus in oratione, non ut sibi prodesset, sed ut nos doceret. frequens enim oratio quandam operatur disciplinam orandi, quia ipse usus docibiles dei facit, indocibiles neglegentia. bona igitur exercitatio. denique corporis uirtus exercitatione augetur frequenti, at inexercitata minuitur et labitur; plurimi enim exercitii dissuetudine etiam naturalem dissoluere [*]( E ) uirtutem. similiter animae fortitudo exercitationis adsiduitate solidatur, ut labor ipse disciplinae sit non oneri futurus, sed usui. hunc cibum menti nostrae deferamus, qui multa adtritus meditatione ac politus cor hominis sicut illud caeleste manna [*]( 3 Matth. 6, 33 4 Matth. 5, 10 14 Philo de sacr. 26 (180, 19; I 238, 1 C.) 15 Luc. 6, 12 18 Ioh. 6, 45 22 Philo de sacr. 26 (180, 12; I 237, 11 C.) 25 Ioh. 6, 32 ) [*]( 2 tunc etiam B 3 precamur scripsi praedicamus M Uindob. 758 Monac. 14399 depcamur cet. 5 quoniam ipsorum P (quoniam s, u. m2) PY; fort. ipsorum <enim> 14 quod B quod sic Monac. 14399 quodsi cet. 16 ut non sibimet B 18 do M 20 aut P (u eras.) cet. 21 dissuetudinem 8 (e pr. ex i m3) dissuitudine M et (corr. m3) P\' dissuetudines P (a ult. eras.) V desuetudine B 23 disciplinae B disciplina cet. honeri S (h eras.) futurjs S (v s. i) )

398
confirmet. quod non otiose tritum ac politum accepimus, eo quod caelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus toto animo et corde uersantes, ut sucus ille spiritalis cibi in omnes se uenas animae diffundat. ergo si [*]( F ) tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis deuotionis ableget et spiritu ferueat et congrua distinctione teneatur mensura legitimae diuisionis, et assiduitas conmendet gratiam, tunc fit illud pingue et tamquam adipale precationis genus, de quo dicit propheta: inpinguasti in oleo caput meum. sicut enim agni multo lacte pinguescunt et sicut oues bene pastae adipe nitent, ita apostolico suco pasta fidelium pinguescit oratio.

horum si desit aliquid quae supra diximus, sacrificium non probatur. ideoque dictum est ad Cain: si recte offeras, non recte autem diuidas [*]( 217 A ) namque mundus ipse distincte factus legitur, cum esset ante incomposita pars eius, quia terra erat inuisibilis et inconposita. nempe lux primum facta est et uocauit deus lucem et separauit deus inter lucem et tenebras et uocatae sunt tenebrae nox. et per ordinem singula quod facta sint legimus, caelum, terra, ligna fructifera, animalia diuersa. distributa autem sunt leuiora superioribus, ut aer et ignis et grauiora inferioribus, hoc est aqua et terra. utique simul [*]( B ) omnia fieri iubere potuit deus, sed distinctionem seruare maluit, quam nos in omnibus imitaremur negotiis et maxime in uicissitudinibus gratiarum. in quibus non satis est reddere quod acceperis, sed conmendare quod reddas. nam si quis debitum soluat et in referendo faciat iniuriam creditori, intolerabilius est utique quam non reddidisse quod debebat. non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis et [*]( 9 Psalm. XXII 5 16 Gen. 1, 2 sqq. ) [*]( 1 accepimus SBP\' accipimus P (i Pl. ex e) cet. 2 terrere S 5 adulescat MM\' eeniscentis S 7 mensnrae S (e alt. eras.) PP 9 profeta M 12 superius PV 14 recte autem] rec (te autem om.) M 18 puto lucem <diem> 21 autem om. B 24 imitaremas S 26 acciperis S (corr. m2) M 29 et B fL, otn. eet. )

399
qualitas consideratur et affectus. recte igitur optulit, quia oblatio [*]( C ) insigne deuotionis et indicium gratiarum est, sed non recte diuisit, quia ante omnia deo debuit deferre primitias, ut a gratia inchoaret auctoris. etenim diuisionis hic ordo est, ut prima secundis, non primis secunda praecurrant et caelestia terrenis, non terrena caelestibus praeferantur.