De Cain et Abel
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.
concluso ergo illo et conuicto Cain crimine aliud oblationis uitium discutiamus. optulit a fructibus terrae. non a primis fructibus primitias deo: hoc est primitias sibi prius uindicare, deo autem sequentia deferre. itaque cum [*]( D ) anima corpori tamquam seruo domina sit praeferenda, utique primitias eius, hoc est animi prius quam corporis offerre debemus. primitiae animae primi motus sunt bonarum disciplinarum. quae licet tempore posteriores sint quam corporis primitiae, quae sunt esca, incrementum, uisus, auditus et tactus, odor, uox — mens autem et sensus pars animae, pars corporis est —, tamen priores sunt disciplinis. quarum primitiua est puro corde et simplici sermone oblata deo gratiarum [*]( E ) actio.
haec munera optulit Abel, et ideo respexit deus in munera eius, quoniam a primitiuis optulit. accedit ergo quia de primitiuis ouium et de adipibus earum. considera quia non de insensibilibus, sed de animantibus optulit. plus est enim animalis quam terrenus, siquidem animalis proximus spiritali est. non enim prius quod spiritale est, sed quod animale, [*](1 Philo de sacr. 19 (176, 22; I 231, 2 C.) 9 Philo de sacr. 20 (176, 46; I 232, 2 C.) 15 Philo de sacr. 20 (177, 11; I 232, 11 C.) 20 Gen. 4, 4 Philo de sacr. 27 (180, 41; I 238, 16 C.) ) [*]( 5 homines quidam B 6 sibi om. M arcescunt MPP1 accersunt B et m2 V 9 optulit SAA\'P\'V obtulit cet. a ml SP (m2 de) 10 a ml SP (m2 de) 11 post cum add. uero B 13 animae B 14 primi motus SMAA\'M\' primatus BPP\'V 15 qui M 20 optulit Spy et (p ex b) B obtulit cet. 21 a S mJ (m2 de) optulit SAA\'P\'V et (p ex b) B obtulit cet. 23 optulit .AA\'PV et fp ex b) B occurrit (in mg. obtulit) P obtulit eel. est om. M 25 est alt. otn. Jx )
hanc possessionem tibi dominus pollicetur et quodam sacramenti promittit uinculo, ut constantiam tuam firmet. neque enim deus ideo iurat, quod fide credentis indigeat aut testimoniorum adstipulationibus destitutus suffragium sacramenti requirat sicut homines, qui fidem nobis [*](c ) [*](4 Philo de sacr. 27 (180, 46; I 239, 3 C.) 5 Exod. 13, 11—13 15 Philo de sacr. 27 (181, 10; I 239, 13 C.) ) [*]( 2 idem V ita B 3 optulit BAA\'P\'V et (p ex b) B obtulit eet. 9 fuerint nata B 10 sanctificata (ta eras.) B 13 quod addidi, ut add. ed. ROtll. in quibusdam inueuis libri quibusdam in nenis u 15 et inquieti B et (et m4) V atque inquieti Monac. 14399 Uindob. 758 19 conturbet M cananeus M 21 placidus fi placitus libri 25 ideo ds A 26 aut stipulationibus M )
expulsis igitur inquietis et mobilibus cogitationibus dabit tibi deus uacuam possessionem cordis et mentis, ut eam cultu quodam tranquillitatis exerceas et fructum ex ea capias nec sustineas in eam Chananaeos, hoc est turbidos sensus recurrere, eradices [*]( F ) gentilicium uitiorum omne consaeptum, lucos eorum diruas, quibus obumbratur ueritas et quidam liber caelestis uisus cognitionis horrore tenebrosae disceptationis absconditur. [*]( 2 Philo de sacr. 28 (181, 85; I 240, 14 C.) 3 Philo de sacr. 28 (181, 39; I 241, 3 C.) 4 Philo de sacr. 29 (181, 40; I 241, 4 C.) 14 Psalm. CVllII 4 16 Hebr. 5, 6; 7, 17 ) [*]( 3 fidelis omnipotens da est B 4 etiam om. Y fidelis M 7 uulgaribua P* mH uulgaribus populi Y opinionibus V m2 M\'V inuoluimur MY 9 carpere M\' (r pr. a. u.) capere Y autj ac B non add. Costerius 10 uersamur P\' (e «.$ml) uersemur tete 12 ipse qui M quia ipse A\'R 13 perierantium A pe.ierantium 8 peierantium M\'PV peiurantium B periurantium eet. 22 ea V 23 gentilicium SM gentili«#um V gentilium cet. conceptum M consepultum B 25 cogitationis B V )
Sed hoc nisi diuino donatus munere efficere non potes. et ideo ait: dabit tibi deus, hoc est cogitationes optimas, [*]( 204 A ) placida consilia, tranquillas inuentiones. cum dederit haec, tolles omne quod aperit uuluam masculinum et sanctificabis domino. non totum exigit a te deus, qui totum donauit. multa enim ad usum substantiae largitur humanae, et hoc non potest esse diuinum sacrificium, ubi est usus naturae. edere bibere dormire aliaque ministeria corporis dono sunt tibi conlata, non a te relata deo munera. quicquid autem sanctum cogitaueris, hoc dei munus est, dei inspiratio, dei gratia, sicut e[*]( B ) contrario illa quae [cum] in usu naturae humanae sunt non coinquinant hominem, sed quod exit de ore, furta, falsa testimonia, sacrilegia, haec sunt quae coinquinant hominem.
iotenora ergo nostra mundemus, ut possit oblatio non displicere. ibi quaeramus omne quod aperit uuluam masculinum, hoc est iustum et principale, quod sanctificare domino debeamus. neque enim hi nos corporei coetus atque conceptus partusque [*]( C ) sanctificant, quibus uulua feminae deflorato pudore uirginitatis aperitur. nam etsi mulier sanctificet uirum et uir mulierem, tamen plerumque contingit uirginis uuluam etiam sine coniugii sanctitate reserari. neque rursum sola uirilis est gratia, mulier autem sanctificationis aliena est, aut utriusque sexus confusa natura est, ut uterque corporeos fundatur in partus. habent sua munia uiri, habent mulieres sexus sui officia discreta. generatio ista successionis humanae mulierem decet, [*]( D ) inpossibilis eadem uiro.
ergo si carnis usui non quadrat hic sensus, officia animae discutiamus. istam sane inuenio, quae [*]( 2 Exod. 13, 11 5 Philo de sacr. 30 (182, 27; I 242, 8 C.) 11 Matth. 15, 11 et 18 sq. 19 I Cor. 7, 14 21 Philo de sacr. 30 (183, 4; I 243, 8 C.) ) [*]( 8 aliaque etiam misteria B 9 non a te relata om. M 11 curo inclusi, - aut quaecumque scribendum 17 liii SMAA\' coetus SMF coitus A cogitus A\' cetus P cetus M\' et ml V fetus B fetus Y rn2 19 etsi S (et m ras. ex s) sanctificet SMAA\' sanctificat eet. 21 reseruari BAA\' resecari P rursus .Â.Â\' 27 ieta PV )