De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

humilitas autem commendabat orationem, siquidem et Pharisaeus ille reprehensus est, qui ieiunia sua [*]( D ) uelut beneficia enumerabat et tamquam obiectabat deo et se criminum memorabat exortem, publicanus autem praedicatus est, qui a longe stans nolebat oculos ad caelum leuare, sed percutiebat pectus suum dicens: domine deus, propitiare mihi peccatori. et ideo diuina eum sententia praetulit dicens quia descendit hic publicanus iustificatus magis quam ille Pharisaeus. ille enim iustificatur qui peccatum proprium confitetur, sicut locutus ipse est dominus: dic iniquitates tuas [*]( E ) ut iustificeris. et Dauid ait: sacrificium deo spiritus contribulatus et iterum: cor contribulatum et humiliatum deus non spernit. Hieremias quoque ait: anima in angustiis et spiritus ancxius clamat ad te. ergo et Pharao et Assyrius, qui dicebat: quis deorum gentium istarum liberauit terram suam de manu mea, quoniam liberabit deus tuus Hierusalem de manu [*]( 1 Exod. 8, 9 5 Exod. 8, 10 9 Lnc. 18, 11 sq. 12 Luc. 18, 13 15 Luc. 18, 14 18 Esai. 43, 26 19 sq. Psalm. L 19 21 Baruch. 3, 1 23 Exod. 5, 2 Reg. IIII 18, 35 ) [*]( 4 debuerat M 8 comendat V 9 fariseus 1JfM\' 11 praedicatus est autem publicanus P 14 propitius esto P (s. m2 t propitiare) pi eum diuina MB 16 fariseus JfM\' 17 enim om. V 18 est ipse B V 20 contritum P 21 fort. spernet (eaooosviuaei LXX) 22 anciiatas (at s. u.) S anxius AA\'BV 23 farao MM et Monac. 2549 et s. u. m2 P\'V, om. cet. assirius lWPV 24 liberauit S m2 AA\'P et H (in quo liberauit istarum terraru) liberabit S m1 cet. 25 liberauit A tcorr. m2) A\'B dns dS V )

369
mea? exaltatione sua deiecti sunt, iustus autem sicut Iacob ad auctorem deum refert quaecumque bona fuerit consecutus dicens de omnibus quae sibi prosperare [*]( F ) cognouerit quoniam tradidit ea dominus deus tuus in manus meas. haec igitur melior uotorum solutio est, sicut et Dauid ait: immola deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. laudare deum commendare est uotum et soluere. unde et Samaritanus ille aliis antefertur, qui cum leprosis aliis nouem secundum praeceptum domini mundatus a lepra solus regressus ad Christum amplificabat deum et agebat gratias. de quo Iesus ait: non fuit ex illis qui rediret et gratias ageret deo nisi hic alienigena? et ait illi: surge et uade, quia fides tua te saluum [*]( 200 A ) fecit.

Est etiam illa commendandae orationis et uoti disciplina, ut non diuulgemus orationem, sed abscondita teneamus mysteria, sicut tenuit Abraham, qui subcinericias fecit. tenuerunt et patres, qui coxere conspersum quod extulerant de Aegypto subcinericia facientes azyma, quae graece !v%p6<pia dicunt, eo quod abscondantur in cinere, significantes <sicut> fermentum illud, quod abscondit mulier illa euangelica mensuris tribus, [*]( B ) donec fermentetur totum, mysteriorum quoque premendam esse doctrinam. quod apertius dominus in euangelio docuit suo dicens: tu autem cum orabis, intra in cubiculum [*]( 4 Gen. 27, 20 6 Psalm. XXXXVIIII 14 8 Luc. 17, 14-16 11 Luc. 17, 18 sq. 17 Gen. 18, 6 18 Exod. 12, 34 Philo de sacr. 16 (174, 15; I 227, 9 C.) 21 Luc. 13, 21 24 Matth. 6, 6 sq. ) [*]( 3 quaecumque P 4 tuus AA\' meus Pm2 in ras. suus Pml cet. 13 surgite 8 (it eras.) 16 misteria BPV 17 abraam M subcinericios V 18 extulerant M (a m2 ex u) 19 azyma 8 azima cet. ) [*](0NrPI<r»ia S ENrpY<I»Ta P\' (in mg. engrifia) engrifia ltIM\'PV engriphya AA\' euphrigia B (in mg. engriphia) dicuntur AA\' V dicunt ex dr P 20 sicut add. Henricus Schenkl, innuentes post quoque (u. 22) add. a 21 in farinae mensuris ed. Mom., ac sane farinae (aXeupoo) hoc loco requiri uidetur fermetitetur M fermentaretur a 22 misteriorum BM\' P V 24 suo] sic B ) [*]( XXXII. Ambr. pare 1, faie 1. ) [*]( 24 )

370
tuum et clauso ostio patrem tuum ora in abscondito, et pater tuus qui uidet in abscondito reddet tibi. orantes autem nolite multum loqui et infra: scit enim pater uester quid uobis opus sit antequam petatis ab eo. cubiculum tuum mentis arcanum animique secretum est. in hoc cubiculum tuum intra, hoc est intra in alta [*]( C ) praecordia, totus ingredere de corporis tui exteriore uestibulo et claude ostium tuum.

quod sit ostium tuum disce: pone, domine, custodiam ori meo et ostium circuitus labiis meis. et Paulus petit orari pro se, ut aperiatur inquit mihi ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi. sed ille utpote electus ad euangelii praedicationem recte sibi ostium uerbi optabat aperiri, quia de ore eius exibat salus gentium, de ore illius prodibat uita populorum: nos autem claudamus [*]( II ) ostium, ne culpa intret, ne lapsus aliquis sermonis exeat. intrat culpa, si lapsus exierit. audi quomodo intret culpa. ex multiloquio inquit non effugies peccatum. exiuit multiloquium, peccatum intrauit, quia in multiloquio nequaquam qui exeat sermo trutinatur. inprudenter labitur, licet ipsum ultra mensuram aliquid loqui grande peccatum sit.

et ideo caue ne inprudenter loquaris; labia enim inprudentis [*]( E ) inducunt eum ad mala. caue ne in oratione te extollas; oratio enim humiliantis se nubes penetrauit. caue ne incaute symboli uel dominicae orationis diuulges mysteria. an nescis quam graue sit in oratione contrahere peccatum, ubi speras remedium? certe dominus per prophetam docuit hoc graue [*]( 3 Matth. 6, 8 8 Psalm. CXXXX 3 9 Coloss. 4, 3 16 Prouerb. 10, 19 19 Sir. 21, 25 (28) 21 Eccl. 10, 12 22 Sir. 32 (35), 21 ) [*]( 1 ora patrem tuum PP\' in abscondito ora B 5 arcanum MM\' archanum P (h exp.) cet. 8 tuum om. M\' quid B tuum om. PP1 10 mihi inquit P 11 misterium .A\'BM\' 13 exiebat M 14 illios BlJl.AA\' eius cet. prodiebat M procedebat AA\' 17 tuum peccatum B 18 intrauit peccatum B 22 in mala AA\' 23 penetrat B penetrabit Monacc. 2549 et 14399 24 simboli BV misteria MBV 26 pptiam M\' (om. per), per om. B )

371
esse maledictum dicens: et oratio eius fiat in peccatum, nisi forte mediocre id tibi putas esse. diffidere est enim de potentia dei aestimare quod non audiaris, nisi clamaueris. clament opera tua, clamet fides, clamet affectus, clament [*]( F ) passiones tuae, clamet sanguis tuus, sicut sancti Abel, de quo dixit deus ad Cain: uox sanguinis fratris tui ad me clamat. audit te in occultis qui mundat in occultis. nos nisi loquentem audire non possumus: apud deum loquuntur non uerba, sed cogitationes. et ut hoc uerum scias, dicebat dominus Iesus ad Iudaeos: quid cogitatis mala in cordibus uestris? non interrogantis uox ista est, sed scientis. quod tibi manifestat euangelista dicens: Iesus autem [*]( 201 A ) sciebat cogitationes eorum. sicut ergo filius nouit, nouit et pater. filium nosse cognouisti, patrem nosse audi consiliarium et testem patris dicentem: scit enim pater uester quid uobis opus sit, antequam petatis ab eo. coque ergo subcinericiam tuam uapore spiritus sancti, coque etiam animi passiones uerbi calore. etsi crudiores sunt passiones tuae nuper fortasse de Aegypto egredientes, operito eas et lento calore excoque, ne fortiorem ignem ferre non possint et [*]( B ) semustilentur potius quam coquantur; sunt enim plurima quae cruda displiceant, cocta delectent. foue pectore tuo alta mysteria, ne praematuro sermone et infidis auribus uel infirmis quasi incocta committas atque auertatur auditor et cum horrore fastidiat.

< at> si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suauitatem. diuine autem dominus Iesus et bonitatem te [*]( 1 Psalm. CVIII 7 6 Gen. 4, 10 7 Psalm. XVIII 13 10 Matth. 9, 4 12 Luc. 6. 8 15 Matth. 6, 8 ) [*]( 4 clamet et fides B 7 audite eum (om. te) B audit enim te A\' 8 loquentes A\' loquuntur SBM\'V locuntur cet. 16 quoque V 17 subcinericia tua Monac. 2549 quoque M 18 calere S (e ex i) 20 exquoque MM\'P semustilentur SM semiustilentur MP\' semiustulentnr cet. 21 quae ... mysteria om. BM\'PP\' plurima ... mysteria ne om. V Uindob. 758 Monacc. 2549 et 14399 22 fone igitur S (igitur 8. u. m2) misteria MA\' 24 cocta (om. in) M horrore in2 ex honore S 25 at addidi, qui ed. Rom.; si contra Monac. 2549 si.».= r ) [*]( 24* )

372
docuit patris, qui bona nouerit dare, ut quae bona sunt a bono [*]( C ) poscas, et inpense et frequenter monuit orandum, non ut fastidiosa continuetur oratio, sed adsidua frequenter. offunduntur plerumque inania longae precationi, intermissae autem prorsus obrepit incuria. deinde monet, ut cum ipse ueniam tibi poscis, tum maxime aliis largiendam noueris, quo precem tuam operis tui uoce conmendes. apostolus quoque docet orandum sine ira et disceptatione, ut non turbetur, non [*]( D ) interpoletur oratio tua. docet etiam orandum in omni loco, cum saluator dicat: intra in cubiculum tuum. sed intellege non cubiculum conclusum parietibus, quo tua membra claudantur, sed cubiculum quod in te est, in quo includuntur cogitationes tuae, in quo uersantur sensus tui. hoc orationis tuae cubiculum ubique tecum est et ubique secretum est, cuius arbiter nullus est nisi solus deus.

orandum autem praecipne et pro populo doceris, hoc est pro toto corpore, pro membris [*]( E ) omnibus matris tuae, in quo mutuae caritatis insigne est. si enim pro te roges, tantummodo pro te rogabis, et si pro se tantum singuli orent, minor precatoris quam intercedentis est gratia; nunc autem quia singuli orant pro omnibus, etiam omnes orant pro singulis. ergo ut concludamus, si pro te roges tantum, solus, ut diximus, pro te rogabis, si autem pro omnibus roges, omnes pro te rogabunt, siquidem et tu in omnibus es. ita magna remuneratio est, ut orationibus [*]( F ) singulorum adquirantur singulis totius plebis suffragia. in quo adrogantia nulla, sed humilitas maior est et fructus uberior.

Sed iam tempus est alio transire, quoniam de eo quod post [*]( 20-2 AJ ) dies optulit Cain plene diximus fastus esse indicium resupini, \' [*]( 1 Luc. 11, 13 2 Matth. 26, 41 5 Matth. 18, 33-35 7 I Tim. 2, 8 10 Matth. 6, 6 15 I Tim. 2, 1 eq. ) [*]( 2 pascas MM1 3 effunduntur Sm2 offenduntur BPV 5 inrepit M 12 intra te Monac. 14399 13 tuae om. V 14 ubique pr.] ubicumque M 17 est insigne B 19 pcatoris V Monacc. 2549 et 14399 Aurelianensis 33 peccatoris cet. 28 optulit SAA\'.PF obtuKt cet. fastus esse SMAA-\' factus est BPP\' facta est M\' facta est V indicium resupinata Vm.1 inde res opinata Vm2 )

373
cum ipsa postulatio uoti matura esse debeat, ne uideamur de humanis artibus, hoc est medendi peritia herbarumque sucis sperasse magis remedium quam de deo subsidium poposcisse. ad ipsum enim prius est confugiendum, qui nostrae curare [*]( C ) possit animae passiones. uerum homines praepostero ordine ante sibi opem ab hominibus arcessunt, ubi autem humana subsidia defecerint, tunc opinantur diuini postulandam fauoris gratiam.