De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Disce nunc quemadmodum unusquisque moneatur, ne se ipse auctorem suorum putet bonorum. ne dicas inquit in [*]( D ) corde tuo: uirtus mea et potentia mea fecit mihi uirtutem hanc magnam, sed in mente habebis dominum deum tuum, quoniam ipse dat uires, ut facias uirtutem. unde bene apostolus quasi legis interpres non gloriabatur in uirtute sua, sed minimum se apostolorum esse dicebat et quicquid esset gratiae diuinae esse non meriti sui nihilque nos habere quod non acceperimus. quid enim [*]( 1 Philo de sacr. 13 (172, 17; I 224, 2 C.) 8 Fhilo de sacr. 14 (172, 23; I 224, 6 C.) 9 Deut. 8, 11-14 18 Philo de sacr. 14 (172, 30; I 224, 11 C.) 23 Deut. 8, 17 sq. Philo de sacr. 14 (172, 33; I 224, 13 C.) 28 I Cor. 15, 9 sq. 30 I Cor. 4, 7 ) [*]( 9 dedit legem P 16 cQpletus B cum repletus V 29 quidquid B (c s. d pr.) )

363
inquit habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? didicisti [*]( E ) ergo humilitatem magis sequi quam adrogantiam, sedulitatem affectare quam potestatem. accepisti salutaria praecepta, noli neglegere utilia instrumenta medicinae, quibus fibra omnis letalis uulneris exsecatur.

ille quoque qui se iustificat ne infletur cordis sui tumore; et ipse accepit salubre mandatum in huiusmodi sententiam resultante oraculo: ne dicas in corde tuo, cum consumere coeperit dominus deus [*]( F ) tuus gentes illas a conspectu tuo, dicens: propter iustitiam meam induxit me dominus possidere terram istam: sed propter iniquitates gentium harum extirpabit illos dominus a facie tua. non propter iustitiam tuam nec propter aequitatem cordis tui intrasti possidere terram istam, sed propter iniquitatem gentium disperdet eos dominus a conspectu tuo et restituet testamentum suum, quod iurauit patribus uestris. testamentum perfecta dei gratia est; nihil enim inperfectum dat deus, perfecta autem uirtus est et opera uirtutis. testamentum autem dicitur quo defertur bonorum hereditas. merito et testamentum dicitur et diuinum, cum ea quae uere bona sunt adtestatione mandatorum caelestium conferuntur. et testamentum dicitur, quo- : [*]( 197 A ) niam sanguine dedicatum est, uetus in typo, nouum in ueritate. quo testamento diuinae gratiae pignus tenemus, quia sic [*]( 6 Philo de sacr. 14 (172, 39; I 225, 2 C.) 8 Deut. 9, 4 et 5 18 Philo de sacr. 14 (172, 47; I 225, 7 C.) 19 Philo de sacr. 14 (173, 1; I 225. 8 C.) 25 Ioh. 3, 16 Rom. 8, 32 ) [*]( 9 consumere a consumare .AA\'P consGmare cet. 11 dS M 12 harum S nt2 BM\'P illarum V horum S ml cet. extirpabit Scripsi . (jaoXedpsuosi cod. Alex.) exstirpauit BV extirpauit cet. 14 post tuam add. non propter bonitatem tuam B a cordis ... iniquitatem om. M 15 fort. intras tu (ob EIOICOOSOYJ LXX) 16 disperdet Sml V dispersit P disperdidit P disperdit Sm2 cet. 18 uris m2 ex nris S 21 et diuinum ... dicitur om. V (in quo et merito) 22 uera M )

364
dilexit deus hunc mundum, ut unicum filium suum pro nobis omnibus daret. unde perfectionem gratiae praedicans apostolus ait: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit?

Prima igitur uoti gratia est celeritas solutionis. denique[*]( B ) Abraham filium suum ad holocaustum iussus offerre non post dies ut Cain optulit, sed exsurgens mane strauit asinam suam et adhibuit secum duos pueros et Isaac [*]( C ) filium suum et concidens ligna ad holocaustum surgens abiit et uenit ad locum quem ei dixerat deus die tertia. primo aduerte immolaturi studium maturum atque festinum, ut mora expectationis non esset nisi donec audiretur oraculum, deinde ut sterneret asinam suam, obsequium omne ipse susciperet et sacrificio necessaria praepararet, duabus quoque fidei uirtutibus comitantibus hostiam suam duceret, de potestate dei certus et de bonitate securus. [*]( D )

quod autem ait die tertia, uel quod continua esse debeat et perpetua deuotio — tripertitum est enim tempus, praeteritum, praesens et futurum, quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum dei uel praesentium uel futurorum inrepere ulla debeat obliuio, sed tenax gratiae memoria perseuerare et oboedientia non deesse — uel quia is qui sacrificat in unum splendorem, unam lucem debeat credere trinitatis; ei enim [*]( E ) qui fideliter sacrificat dies lucet, nox nulla est. sic et in Exodo Moyses ait: uiam trium dierum ibimus et immolabimus domino deo nostro. sed etiam alibi cum [*]( 3 Rom. 8, 32 5 Philo de sacr. 15 (173, 10; I 225, 15 C.) Quaest. I 60 7 Gen. 22, 3 sq., cf. Philo de sacr. 15 (173, 11; I 225, 15 C.) 25 Exod. 3, 18 ) [*]( 1 deus dilexit B Monac. 2549 6 abraam M abraham A (h s. w.) 7 optulit SAA\'P\' V obtulit cet. 10 ei] enim M dixerit S (a s. i alt.) 11 immolaturi AA\' et m2 SP* immolantis BM\' immolationis V immolatur MP et ml SP\' 14 sacrificia B necessario P 18 trip!itum S (i pr. ex e m2) 22 is PV his S (h eras.) AM\' (h exp.) cet. 23 splendore MM\' 25 uiam om. M )

365
uisus esset deus Abrahae ad ilicem Mambrae, respiciens inquit Abraham oculis suis uidit, et ecce tres uiri stabant super eum. et uidens occurrit obuiam illis ad ostium tabernaculi sui et adorauit super terram et dixit: domine, si inueni gratiam ante te. tres uidet, unum adorat, tres mensuras offert similaginis. nam etsi [*]( F ) inmensus deus, tamen mensuram omnium tenet, sicut scriptum est: quis mensus est manu aquam et caelum palmo et uniuersam terram clausa manu? perfectae igitur in personis singulis trinitati interiore mentis arcano, hoc est similaginis spiritalis sanctus patriarcha sacrificium deferebat. haec est similago, quam in euangelio molit illa mulier, quae adsumetur; una enim adsumetur inquit altera relinquetur. adsumetur ecclesia, relinquetur synagoga uel mens bona adsumetur, inproba derelinquetur. ut scias autem quia [*]( 198 A ) et Abraham in Christum credidit, Abraham inquit diem meum uidit et gauisus est. et qui credit in Christum credit et in patrem et qui perfecte credit in patrem credit in filium et spiritum sanctum. tres ergo mensurae, una similago, hoc est unum erat sacrificium, quod uenerabili trinitati pari quadam mensura deuotionis et congrua plenitudine pietatis oblatum est.

Adhuc cognosce celeris studia deuotionis. cucurrit inquit [*]( B ) et accepit uitulum unum tenerum et bonum et dedit puero et festinauit facere eum. ubique inpigra [*]( 1 Gen. 18, 2 sq. 6 Gen. 18, 6 Philo de sacr. 15 (173, 13; I 225, 17 C.) 7 Phil. de sacr. 15 (173, 19; I 226, 3 C.) 8 Esai. 40, 12 13 Matth. 24, 41 16 Ioh. 8, 56 23 Gen. 18, 7 ) [*]( 1 habrahae A 2 abraam M habraham A 6 uni M 7 inmensos M 8 et 9 manu M 9 perfecta M perfecta ei B 10 interiori A\' 12 mo- Jet M\' (i s. e) cet. 15 adsumetur ... derelinquetur p. adsumitur ... derelinquitur libri (Uindob. 758 -quitur ex -quetur) 16 et om. A\'B abraam M habraham AA\' abraham (alt.) ... qui credit om. BY abraam M abraham P (ha s. «. m2) 17 credit M\' credidit cet. 23 celeris SMAA\' celerius cet. 24 unum om. B Monac. 2549 25 puerii S (con\'. rn2) M-)

366
deuotio et ideo deo fuit munus eius acceptum. habes et alibi ut solis ortum oratione praeuenias; occurre inquit ad solis ortum. habes in euangelio dicentem dominum Iesum: Zacchaee, festinans descende. et ille qui inpetrauerat quod uolebat, ut Christum uideret, et amplius inpetrauerat ut uideretur et uocaretur a Christo, festinans descendit et excepit illum gaudens. et ideo probauit dominus eius affectum [*]( r ) et eum celeri remuneratione donauit dicens: quod hodie salus domui huic facta est. festinauit enim et dominus ad beneficium et ideo non expectauit, ut promitteret et inpleret postea, sed ante fecit et postea declarauit. dixit enim: facta est salus, quod utique praeuenientis fuit, non promittentis. iustus igitur uotum suum celeritate commendat. et ideo patres nostri festinantes manducabant pascha, succincti lumbos et [*]( l) ) pedes suos calciamentorum <non> exuentes uinculis et tamquam onus corporeum deponentes, ut essent parati ad transitum; pascha enim domini transitus est a passionibus ad exercitia uirtutis. et ideo pascha domini dicitur, quoniam et tunc in typo illo agni ueritas dominicae passionis adnuntiabatur et nunc eius celebratur gratia.

cito igitur hoc quaere, anima, ut cito etiam audias, sicut audiuit et Iacob: quid est hoc quod tam cito inuenisti, fili? et ille [*]( E ) secundum dogma respondit: quod tradidit dominus deus [*]( 2 Sap. 16, 28 3 Luc. 19, 5 8 Luc. 19, 9 13 Exod. 12, 11 Philo de sacr. 17 (174, 26; I 227, 14 C.) 17 Philo de sacr. 17 (174. 35; I 227, 16 C.) 20 Philo de sacr. 17 (174, 38: I 228, 6 C.) 21 Gen. 27, 20 23 Gen. 27, 20 ) [*]( 2 et 3 ortu M 2 ratione MP peruenias M 3 zacchee B zachee P (e pr. s. u.) M\' zacheae cet. 4 festina A\' 6 a 8. u. m2 M 8 eum pi (l ill s. e) 12 quod] quia B praeuenientis fuit P (f in2 in ras.) Monac. 14399 p. praeuenientis saeuit S (a bis exp.) AA\' praeuenienti seuit MP4 et ml M\' praeuenientis est B et m2 M\' praeuenientis (is ex i m4) seuit (se w4 in ras.) V praeuenienti seruit Monac. 2549 13 celeritate uotum suum B 14 pasca B 15 non addidi 17 pasca JiP pascha P\' (h s. ft. m2) 18 pasca B 22 hoc est B, hoc om. A\' Monac. 2549 )

367
tuus in manus meas. cito dat deus, quia dixit et facta sunt, mandauit et creata sunt. uerbum enim dei non, sicut quidam ait, opus est, sed operans, sicut habes scriptum: pater meus usque modo operatur, et ego operor. praeuenit omnia; est enim ante omnia sicut pater et in omnibus sicut idem pater, penetrans omnia. ualidum enim et acutum et omni gladio acutius est, penetrans usque ad [*]( F ) diuisionem animae et spiritus artuumque et medullarum, praeueniens omnium cogitationes. de quo ait deus pater: iam uidebis si conprehendit te uerbum meum aut non. ubi enim deus, et uerbum, sicut dixit: ueniemus et mansionem apud eum faciemus. et sicut habes in aliis de deo lectum: ego steti hic prius quam tu, ita et uerbum dicit: priusquam stares sub arbore fici, uidi te. et de ipso dictum est uerbo, hoc est filio dei: medius uestrum stat quem uos nescitis. ubicumque enim sancti, illic in medio dei uerbum in singulorum praecordiis [*]( 199 A ) conplens maria et terras. et cum hic est, et alibi est non mutato loco, sed repleto ubique sui praesentia; ubique enim est qui est per omnia et in omnibus nullum locum inmunem sui relinquens et ubi adest erat et ubi erat adest. et ideo qui nouit uelox esse uerbum dei cito petit et cito inpetrat.

At uero Pharao, qui opinionibus uanis et inanibus studium [*]( B ) inpendebat suum ranis repleta Aegypto sonum inanem rerum [*]( 1 Psalm. XXXII 9 Philo de sacr. 18 (175, 13; I 228, 19 CJ 8 Philo de sacr. 18 (175, 18; I 229, 2 C.) 4 Ioh. 5, 17 5 Philo de sacr. 18 (175, 19; I 229, 8 C.) I Cor. 15, 28 6 Hebr. 4, 12 9 Num. 11, 23 11 Ioh. 14, 23 13 Exod. 17, 6 Philo de sacr. 18, (175, 37; I 229, 14 C.) 14 Ioh. 1, 48 15 Ioh. 1, 26 18 Philo de Bacr. 18 (175, 38; I 230. 2 C.) 23 Philo de sacr. 19 (176, 7; I 230, 9 C.) ) [*]( 2 dni B (n eras.) ds M\' 7 acutus (corr. m2) SP 8 et pr.] ac P 9 pater dS BPM\'P\' V 11 enim est 31, fort. recte 17 illic scripsi. nisi forte ilico scribendum est ibi Monac. 2549 in deo Uindob. 758 ideo S (antea tdcp eras.) cet. 21 adest erat et ubi om. M 23 farao SMB 24 somnum S )

368
et strepitum uanum reddentibus, dicenti Moysi: constitue [*]( c ) mihi quando pro te orem et pro famulis tuis et pro populo tuo, ut exterminet dominus ranas, cum debuerit in tanta positus necessitate rogare, ut iam oraret nec differret, respondit: crastina die, otiosus et neglegens morae poenam Aegypti soluturus excidio. itaque iste ubi impetrabat, inmemor fiebat gratiae et exaltatus mente carnis suae obliuiscebatur deum.