Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. gens ferri patiens ac laeta domare labores
  2. paulatim antiquo patrum desuescit honori,
  3. atque ille, haud umquam parcus pro laude cruoris
  4. et semper famae sitiens, obscura sedendo
  5. tempora agit mutum uoluens inglorius aeuum
  6. sanguine de nostro populus, blandoque ueneno
  7. desidiae uirtus paulatim euicta senescit.
  8. magnae molis opus multoque labore parandum,
  9. tot populos inter soli sibi poscere regna.
  10. iamque tibi ueniet tempus quo maxima rerum
  11. nobilior sit Roma malis. hinc nomina nostro
  12. non indigna polo referet labor, hinc tibi Paulus,
  13. hinc Fabius gratusque mihi Marcellus opimis.
  14. hi tantum parient Latio per uulnera regnum
  15. quod luxu et multum mutata mente nepotes
  16. non tamen euertisse queant. iamque ipse creatus
  17. qui Poenum reuocet patriae Latioque repulsum
  18. ante suae muros Carthaginis exuat armis.
  19. hinc, Cytherea, tuis longo regnabitur aeuo.
  20. exin se Curibus uirtus caelestis ad astra