Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,
  2. quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
  3. a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
  4. circumagat madidas a tempestate cohortes.
  5. quantum vis stipulare et protinus accipe: quid[*](quid PFGTU: quod ALO.) do
  6. ut totiens illum pater audiat? haec alii sex
  7. vel plures uno conclamant ore sophistae
  8. et veras agitant lites raptore relicto;
  9. fusa venena silent, malus ingratusque maritus
  10. et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
  11. Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
  12. consilia, et vitae diversum iter ingredietur
  13. ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
  14. summula ne pereat qua vilis tessera venit
  15. frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta
  16. Chrysogonus quanti doceat vel Polio quanti
  17. lautorum pueros: artem scindes[*](scindens PΨ: scindes conj. Iahn, confirmed by Voss.) Theodori
  18. Balnea sescentis et pluris porticus in qua
  19. gestetur dominus quotiens pluit—anne serenum
  20. expectet spargatve luto iumenta recenti?