Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. respicit haec primum qui litigat, an tibi servi
  2. octo, decem comites, an post te sella, togati
  3. ante pedes, ideo conducta Paulus agebat
  4. sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
  5. quam Basilus. rara in tenui facundia panno.
  6. quando licet Basilo flentem producere matrem?
  7. quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
  8. Gallia vel potius nutricula causidicorum
  9. Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
  10. Declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
  11. cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
  12. nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans,
  13. perferet atque eadem cantabit versibus isdem;
  14. occidit miseros crambe repetita magistros,
  15. quis color et quod sit causae genus atque ubi summa
  16. quaestio, quae veniant diversa e parte[*](parte. So Ψ: P and Büch. have forte.) sagittae,
  17. nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo
  18. mercedem appellas? quid enim scio? culpa docentis
  19. scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae
  20. nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta