Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
- parte alia longis Numidarum fulta columnis
- surgat et algentem rapiat cenatio solem,
- qualiacumque domus, veniet qui fercula docte
- conponat[*](componit GT. P and most MSS. have componat. See Housman, Journal of Phil. No. 67, p. 41.), veniet qui pulmentaria condit[*](P has condit: LOU condat: condiat Lachmann.).
- hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
- ut multum, duo sufficient; res nulla minoris
- constabit patri quam filius. unde igitur tot
- Quintilianus habet saltus? exempla novorum
- fatorum transi: felix et pulcer et acer,
- felix et sapiens et nobilis et generosus
- adpositam nigrae lunam subtexit alutae;
- felix orator quoque maximus et iaculator,
- et si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
- sidera te excipiant modo primos incipientem
- edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
- si Fortuna volet, fies[*](fies pΨ: fiet P.) de rhetore consul;
- si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
- Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
- sidus et occulti miranda potentia fati?