Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
  2. si quater egisti, si contigit aureus unus,
  3. inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
  4. Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
  5. egimus; huius enim stat currus aeneus, alti
  6. quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
  7. bellatore sedens curvatum hastile minatur
  8. eminus et statua meditatur proelia lusca.
  9. sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
  10. Tongilii, magno cum rhinocerote lavari
  11. qui solet et vexat lutulenta balnea turba,
  12. perque forum iuvenes longo premit assere Maedos
  13. empturus pueros argentum murrina villas;
  14. spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
  15. et tamen est illis hoc utile: purpura vendit
  16. causidicum, vendunt amethystina; convenit illi
  17. et strepitu et facie maioris vivere census,
  18. sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
  19. Fidimus eloquio[*]( Instead of fidimus eloquio Ψ has ut redeant veteres.)? Ciceroni nemo ducentos
  20. nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.