Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu
  2. adridens nudis infantibus; hos fovet omni [*](omnesΨ: omni PT and most edd.)
  3. involvitque sinu, domibus tunc porrigit altis
  4. secretumque sibi mimum parat; hos amat, his se
  5. ingerit utque suos semper producit alumnos.
  6. Hic magicos adfert cantus, hic Thessala vendit
  7. philtra, quibus valeat mentem vexare mariti
  8. et solea pulsare natis: quod desipis, inde est,
  9. inde animi caligo et magna oblivio rerum
  10. quas modo gessisti. tamen hoc tolerabile, si non
  11. semper aquam portes rimosa ad dolia, semper[*](Clausen brakets 6.614abc, which is placed after 6.614 in U, after 6.601 in K, and in the marginalia of certain texts)
  12. istud onus subeas ipsis manantibus urnis,
  13. quo rabidus nostro Phalarim de rege dedisti.
  14. et furere incipias ut avunculus ille Neronis,
  15. cui totam tremuli frontem Caesonia pulli
  16. infudit. quae non faciet quod principis uxor?
  17. ardebant cuncta et fracta conpage ruebant,
  18. non aliter quam si fecisset Iuno maritum
  19. insanum, minus ergo nocens erit Agrippinae
  20. boletus, siquidem unius praecordia pressit