Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. divitibus responsa dabit[*](dabit PG: dabunt FTU.) Phryx augur, et Indus[*](indus Brit. 15 B xvii: inde PςΨ: indi U: Owen and Büch. (1893) Iudae: Housman and Büch. (1910) inde. Housman thinks a line has dropped out.)
  2. conductus, dabit astrorum mundique peritus
  3. atque aliquis senior qui publica fulgura condit:
  4. plebeium in circo positum est et in aggere fatum;
  5. quae nudis longum ostendit cervicibus aurum
  6. consulit ante falas delphinorumque columnas
  7. an saga vendenti nubat caupone relicto.
  8. Hae tamen et partus subeunt discrimen et omnis
  9. nutricis tolerant fortuna urguente labores;
  10. sed iacet aurato vix ulla puerpera lecto,
  11. tantum artes huius, tantum medicamina possunt,
  12. quae steriles facit atque homines in ventre necandos
  13. conducit. gaude, infelix, atque ipse bibendum
  14. porrige quidquid erit; nam si distendere vellet
  15. et vexare uterum pueris salientibus, esses
  16. Aethiopis fortasse pater, mox decolor heres
  17. impleret tabulas numquam tibi mane videndus.
  18. Transeo suppositos et gaudia votaque saepe
  19. ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos
  20. pontifices, salios Scaurorum nomina falso