Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- venator, quis enim iam non intellegat artes
- patricias? quis priscum illud miratur acumen.
- Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
- Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat
- Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
- et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
- Montani quoque venter adest abdomine tardus,
- et matutino sudans Crispinus amomo
- quantum vix redolent duo funera, saevior illo
- Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
- et qui vulturibus servabat viscera Dacis
- Fuscus marmorea meditatus proelia villa,
- et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
- qui numquam visae flagrabat amore puellae,
- grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
- caecus adulator, dirusque a ponte satelles
- dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
- blandaque devexae iactaret basia raedae.
- nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit
- in laevum conversus, at illi dextra iacebat