Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- iustitia, venit et Crispi iucunda senectus,
- cuius erant mores qualis facundia, mite
- ingenium, maria ac terras populosque regenti
- quis comes utilior, si clade et peste sub illa
- saevitiam damnare et honestum adferre liceret
- consilium? sed quid violentius aure tyranni,
- cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
- vere locuturi fatum pendebat amici?
- illa igitur numquam derexit bracchia contra
- torrentem, nec civis erat qui libera posset
- verba animi proferre et vitam inpendere vero.
- sic multas hiemes atque octogensima vidit
- solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
- Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
- cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
- et domini gladiis tam festinata; sed olim
- prodigio par est in nobilitate senectus,
- unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
- profuit ergo nihil misero, quod comminus ursos
- figebat Numidas Albana nudus harena