Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. belua, sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
  2. et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
  3. Non cedit Veiento, set ut fanaticus oestro
  4. percussus, Bellona, tuo divinat et ‘ingens
  5. omen habes,’ inquit, ‘magni clarique triumphi.
  6. regem aliquem capies, aut de temone Britanno
  7. excidet Arviragus. peregrina est belua, cernis
  8. erectas in[*](Housmam conj. per for in.) terga sudes?‘ hoc defuit unum
  9. Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
  10. Quidnam igitur censes? conciditur? ‘absit ab illo
  11. dedecus hoc,’ Montanus ait, ‘testa alta paretur,
  12. quae tenui muro spatiosum colligat orbem,
  13. debetur magnus patinae subitusque Prometheus,
  14. argillam atque rotam citius properate; sed ex hoc
  15. tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’
  16. vicit digna viro sententia, noverat ille
  17. luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
  18. iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
  19. arderet, nulli maior fuit usus edendi
  20. tempestate mea; Circeis nata forent an