Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.
  2. Numquid nos agimus causas, civilia iura
  3. novimus, aut ullo strepitu fora vestra movemus?
  4. luctantur paucae, comedunt colyphia paucae:
  5. vos lanam trahitis calathisque peracta refertis
  6. vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum
  7. Penelope melius, levius torquetis Arachne,
  8. horrida quale facit residens in codice paelex,
  9. notum est cur solo tabulas inpleverit Hister
  10. liberto, dederit vivus cur multa puellae;
  11. dives erit magno quae dormit tertia lecto;
  12. tu nube atque tace: donant arcana cylindros.
  13. de nobis post haec tristis sententia fertur?
  14. dat veniam corvis, vexat censura columbas.’
  15. Fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem
  16. Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid
  17. non facient alii, cum tu multicia sumas,
  18. Cretice, et hanc vestem populo mirante perores
  19. in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla,
  20. damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem