Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. concubitu, qui tunc leges revocabat amaras
  2. omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,
  3. cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam
  4. solveret et patruo similes effunderet offas.
  5. nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos
  6. contemnunt Scauros et castigata remordent?
  7. Non tulit ex illis torvum Laronia quendam
  8. clamantem totiens ubi nunc, lex Iulia? dormis? [*](Housman punctuates ubi nunc, lex Iulia, dormis? )
  9. atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te
  10. moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem,
  11. tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde
  12. haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo
  13. quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae,
  14. quod si vexantur leges ac iura[*](ac iuraΨ (see 1. 72): acturae P.), citari
  15. ante omnes debet Scantinia: respice primum
  16. et scrutare viros; faciunt nam[*](nam Housman from O: hi Vinci.Ψ and Büch.: qui Büch. (1910).) plura, sed illos
  17. defendit numerus iunctaeque umbone phalanges,
  18. magna inter molles concordia, non erit ullum
  19. exemplum in nostro tam detestabile sexu.
  20. Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam: