Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet,
  2. aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis,
  3. en habitum quo te leges ac iura ferentem
  4. vulneribus crudis populus modo victor, et illud
  5. montanum positis audiret vulgus aratris.
  6. quid non proclames, in corpore iudicis ista
  7. si videas? quaero an deceant multicia testem,
  8. acer et indomitus libertatisque magister,
  9. Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem
  10. et dabit in plures, sicut grex totus in agris
  11. unius scabie cadit et porrigine[*](prurigine P.) porci
  12. uvaque conspecta livorem ducit ab uva.
  13. Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
  14. nemo repente fuit turpissimus, accipient te
  15. paulatim qui longa domi redimicula sumunt
  16. frontibus et toto posuere monilia collo,
  17. atque bonam tenerae placant abdomine porcae
  18. et magno cratere deam; sed more sinistro
  19. exagitata procul non intrat femina limen:
  20. solis ara deae maribus patet, ite profanae,