Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. atque una transire vadum tot milia cumba
  2. nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.
  3. sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo
  4. Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
  5. quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus,
  6. tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
  7. umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur
  8. sulpura cum taedis et si foret umida laurus,
  9. illic[*](illic Vind.GL: illuc ATU and appar. P.) heu miseri traducimur. arma quidem ultra
  10. litora Iuvernae promovimus et modo captas
  11. Orcadas ac minima contentos nocte Britannos;
  12. sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe,
  13. non faciunt illi quos vicimus, et tamen unus
  14. Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis
  15. mollior ardenti sese indulsisse tribuno.
  16. aspice quid faciant commercia: venerat obses,
  17. hic fiunt homines, nam si mora longior urbem
  18. indulsit[*](induerit Willis, following Nisbet) pueris, non umquam[*](non umquam GLOT Housman: non numquam PUBüch.) derit amator,
  19. mittentur bracae cultelli frena flagellum;
  20. sic praetextatos referunt Artaxata mores.