Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Quamvis digressu veteris confusus amici
  2. laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
  3. destinet atque unum civem donare Sibyllae.
  4. ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
  5. secessus, ego vel Prochytam praepono Suburae;
  6. nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
  7. deterius credas horrere incendia, lapsus
  8. tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
  9. urbis et Augusto recitantes mense poetas?
  10. Sed dum tota domus raeda componitur una,
  11. substitit ad veteres arcus madidamque Capenam,
  12. hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,
  13. nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
  14. Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex
  15. (omnis enim populo mercedem pendere iussa est
  16. arbor et eiectis mendicat silva Camenis).
  17. in vallem Egeriae descendimus et speluncas
  18. dissimiles veris, quanto praesentius[*](praestantius pΨ: presentius Vind.) esset
  19. numen aquis, viridi si margine clauderet undas
  20. herba, nec ingentium violarent marmora tofum.