Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nec quereris patri? vade ergo et cede severi
  2. iugeribus campi, quem neglegis. ‘Officium cras
  3. primo sole mihi peragendum in valle Quirini.’
  4. quae causa officii? ‘quid quaeris? nubit amicus
  5. nec multos adhibet.’ liceat modo vivere, fient,
  6. fient ista palam, cupient et in acta referri,
  7. interea tormentum ingens nubentibus haeret
  8. quod nequeant parere et partu retinere maritos,
  9. sed melius, quod nil animis in corpora iuris
  10. natura indulget: steriles moriuntur, et illis
  11. turgida non prodest condita pyxide Lyde,
  12. nec prodest agili palmas praebere luperco.
  13. Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,
  14. lustravitque fuga mediam gladiator harenam
  15. et Capitolinis generosior et Marcellis
  16. et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et
  17. omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum
  18. admoveas cuius tunc munere retia misit.
  19. Esse aliquos manes et subterranea regna
  20. Cocytum[*](et contum ΣVind.Ψ: et pontum PSTU. Housman reads Cocytum after Luitprandus, Antapodosis 5 B.) et Stygio ranas in gurgite nigras,