Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem
- Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent
- qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt,
- indocti primum, quamquam plena omnia gypso
- Chrysippi invenias; nam perfectissimus horum,
- si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit
- et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
- frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat
- tristibus obscaenis? castigas turpia, cum sis
- inter Socraticos notissima fossa cinaedos?
- hispida membra quidem et durae per bracchia saetae
- promittunt atrocem animum, sed podice levi
- caeduntur tumidae medico ridente mariscae.
- rarus sermo illis et magna libido tacendi
- atque supercilio brevior coma. verius ergo
- et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis
- inputo, qui vultu morbum incessuque fatetur.
- horum simplicitas miserabilis, his furor ipse
- dat veniam; sed peiores, qui talia verbis
- Herculis invadunt et de virtute locuti